PL 184, col. 868

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

dilectionis felix tactus sapuerit; cum holocausto
gratissimo templum Jerusalem frequentasti.
30.
Sed anima sancta in his deliciis commorante
dolet mater et nutritius, conqueruntur, et quaerunt;
inventum tandem Jesum, et levi increpatione castigatum
reducunt ad Nazareth. Haec maxime viris spiritualibus
congruunt, quibus dispensatio verbi Dei,
vel animarum cura commissa est. Porro nutritium
nostrum nihil libentius dixerim, quam Spiritum sanctum:
matrem vero nil rectius quam charitatem. Hi
nos fovent et promovent, pascunt et nutriunt, et geminae
affectionis, Dei videlicet et proximi, lacte reficiunt.
Hi nos in studiis sanctis, quasi in Nazareth,
tenent et sustinent: hi nos consolantur in tristibus;
hi in dubiis consulunt: hi fessos roborant; hi sanant

contritos corde, et alligant contritiones eorum. Horum
auxilio de Nazareth transimus in Jerusalem, de
labore ad requiem, de fructu bonae actionis ad secreta
contemplationis. Hi nobis aeterna lege praescribunt,
ut pro cura proximi non negligamus ex toto
contemplationem Dei: nec rursus pro deliciis contemplationis
curam proximi omittamus. Unde non
immerito, si quieti plus quam oportet indulgeamus,
quasi de nobis charitas fraterna conqueritur, nec
gratam habet nostram in Jerusalem commorationem,
si aliis, quos nostra sollicitudine prospicit, senserit
imminere ex nostra [ al. nimia] quiete perniciem.
Plerumque enim nobis vel secretis meditationibus,
vel privatis orationibus postposita omni actione intentis,
si, plus quam subditis expedit, immoremur

in mediis deliciis, spiritu nimirum operante, et charitate
suggerente; subito venit in mentem memoria
infirmorum, ut illum cogitemus contristatum exspectare
a paternis visceribus consolationem; alterum
tentatum explorare, quando procedens in publicum
pater aliquod ei afferat suo sermone solamen;
illum irae stimulis agitatum, quando non habeat ubi
conceptum virus confessione salubri evaporet, adversus
patrem submurmurare; alterum acediae spiritu
victum, ut inveniat cui loquatur, quem consulat,
huc illucque discurrere. Tali itaque suggestu
progressi ex paternis cordibus, quasi increpantem
audimus matrem charitatem: Fili, quid fecisti nobis
sic? Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te.
Nec injuria dicimus Spiritum sanctum, vel charitatem

in sanctis, etsi adhuc minus perfectis, aut dolere
aut conqueri; cum ipse Spiritus gemitibus inenarrabilibus
interpellet pro nobis [(Rom. VIII, 26)] , qui
et loqui, et contristari, et caetera talia agere in sanctis
consuevit.
31.
Quod si contra hujusmodi necessitates, amator
quietis in ipsis animae affectibus murmuret dicens, Nonne in his quae Patris mei sunt, oportet me esse?
nihilominus considerans spiritus rationalis, quod
ideo Christus mortuus est, ut qui vivit, non sibi
vivat; descendit cum eis, et est subditus illis. Secure
descendit cum tali nutritio, 590 et cum tali matre
descendit. Feliciter descendit, qui Spiritu Dei actus
charitative inferioribus, condescendit. Descendam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.