PL 185, col. 1274
De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne
metentes, secum reputans pariter et admirans, quia
videlicet tot sapientes, tot nobiles et delicati ibidem
viri, propter amorem Christi laboribus atque aerumnis
seipsos exponerent, et ferventissimum solis illius
ardorem cum tanta alacritate susciperent, acsi
in horto deliciarum suavissime fragrantia poma decerperent,
vel in mensa lautioribus epulis plena
deliciosissime convivarent. Inde ergo protensis in
coelum oculis ac manibus grates Domino referebat,
quod eum tam sanctae multitudini, quamvis indignum
et peccatorem, 163 adjunxerat. Dum haec et
similia animo volveret, et prae immensitate laetitiae
seipsum vix caperet, en subito apparuerunt ei tres
quasi matronae venerabiles, vultibus roseis et candidis
vestibus renitentes; quarum una quae praecedebat,
veste fulgentior, forma venustior, et statura
procerior erat. Descendebant vero de monte propinquo,
et appropinquabant conventui fratrum, in
ipsius montis latere fruges metentium. Quas cum
ille vidisset, prae nimia admiratione turbatus, et obstupefactus,
erupit in vocem ejusmodi: « Domine
Deus, inquit, quaenam istae sunt feminae formosae,
tam reverendae, quae praeter aliarum consuetudinem
feminarum conventui nostro appropiant? » Et dum
talia diceret, astitit ei quidam veneranda canitie, et
stola candida coopertus, qui dixit ad eum: « Major
illa quae caeteras antevadit, ipsa est Virgo mater
Jesu Christi Maria. Aliae quae sequuntur sunt sancta
Elisabeth, et sancta Maria Magdalena. » Ille igitur
cum audisset matrem Domini nuncupari, commota
sunt omnia viscera ejus super pietate nominis illius
quam vehementer amabat, iterumque percunctatus
est dicens: « Et quo tendit, domine mi, quo tendit,
obsecro, Domina mea? » Cui ille respondens ait:
« Ad visitandos messores suos venit. » His itaque
dictis persona quae loquebatur repente disparuit.
Quo viso, vir Dei plus magis intra se stupuit, et
reductis oculis ad sanctam Dei genitricem et ad
comites ejus, attonito visu intendebat in eas. Illae
autem moderatis gressibus incedentes, venerunt
una post aliam usque ad conventum. Quem cum
introissent, separatae ab invicem deambulare coeperunt