PL 185, col. 1273

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

Fuit in coenobio Claraevallis monachus quidam,
nomine Rainaldus, vir bonae simplicitatis, timens
Deum, et retinens innocentiam suam ab infantia
usque ad senectam. Qui licet ante conversionem
suam per triginta annos viveret in habitu saeculari,
non tamen saeculariter vixit, sed operibus pietatis
semper insistens, in corpore suo glorificare et portare

Deum sollicitus fuit. Nam inter caetera quae
corde integro faciebat, etiam corporis integritatem
Domino dedicavit, cujus opitulatione, ab utero matris
usque ad diem mortis, incentiva 162 libidinum
et carnis spurcitias impolluto calle transivit.
Suscepto autem habitu monachali in monasterio
Sancti Amandi, viginti et eo amplius annos ibidem
in sancta conversatione peregit, ubi et sanctitatis
suae non parvum specimen omnibus dedit. Inde majori
virtutum ardore flammescens, ad domum Claraevallis
Dei aemulatione se contulit, antea tamen
praemonitus a Deo revelationibus multis. Quantos
vero labores, quantasve molestias a fratribus Ordinis
illius, dum felicibus ejus actibus inviderent, et
propositum istiusmodi evertere cuperent, beatus iste

pertulerit, supersedeo dicere, dum legentium taedio
velim consulere. Susceptus autem in Claravalle,
illico ad novam militiam viriliter se accinxit, et ex
milite veterano, fortissimum denuo nobis sese tironem
exhibuit, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
caeterisque sanctae disciplinae obsequiis, seipsum
tota die mortificans. Habebat autem incessanter
orandi studium, et in oratione mirabilem affluentiam
lacrymarum.
Quadam igitur die, cum ad laborem triticeae messis
cum caeteris exisset, segregatus paululum a conventu,
cum magna animi delectatione coepit intueri

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.