PL 185, col. 1279
De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne
illum de Isaia tartareum fabrum, qui sufflat in igne
prunas [(Isa. LIV)] . Unde, quia vidit violentiam
textationis patientiae suae modum excedere, definito
consilio statuit seipsum abscidere; malens in
hac parte apud Deum periclitari, quam in barathrum
luxuriae labi. Jamque nihil aliud exspectabat,
nisi ut novaculam vel aliud quodlibet ad hoc
idoneum ferramentum reperire posset. Verum misericors
et miserator Deus, ille adjutor in opportunitatibus,
in tribulatione; ille qui solus sanctus
et solus Dominus, famulum suum noluit in tanto
agone deserere, sed fecit cum tentatione proventum
ut posset sustinere [(I Cor. X)] . Itaque dormienti
apparuit angelus Domini, in forma juvenis, dicens
se esse medicum peritum, et ejus rei gratia advenire
ut eum secaret atque ab illa passione sanaret.
Quod ille gratanter accepit, et voluntati ejus
incontinenti seipsum exposuit. A quo dum incideretur,
tolerabat in omni patientia secantis manum
et doloris acerbitatem. Cumque evigilasset, putavit
amputationem illam in se esse veraciter et materialiter
factam. Tandem vero cognovit membra
quidem corporis 172 integra sibi manere, sed
tentationem ita in se radicitus abscissam, ut nihil
omnino molestiae postmodum ex ea sentiret.
Ab hoc itaque tempore exstinctis in eo passionum
carnalium incentivis, coepit illum Deus in benedictionibus
dulcedinis suae copiosius visitare, et
implere splendoribus animam ejus, ita ut ex sententia
dicere posset: Secundum multitudinem dolorum
meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt
animam meam [(Psal. XCIII)]
. Extunc
ergo et deinceps increpante Deo feras arundinis,
quieverunt ab eo penitus stimuli carnis, et requievit
super eum spiritus immensae consolationis. Magnificavit
enim Deus misericordiam suam facere cum
illo thesaurizans super illum jucunditatem atque
exsultationem, atque in bonis omnibus satians desiderium
ejus. Et quem diu potaverat vino salubris
amaritudinis, postmodum inebriavit uberius nectare
suavissimae contemplationibus.
Inter caetera autem Dei dona spiritalem acceperat
devotionis gratiam in oratione, praecipue vero
in Dominici corporis et sanguinis consecratione.
Unde fratres qui ei ad missas ministrabant, satis
superque mirabantur in eo redundantiam lacrymarum,
qua totus ibidem affluere solebat. Revelabat
ei Deus de secretis coelestibus multa et magna,
atque innumeris consolationibus eum seu dormiendo,
seu vigilando, seu et mente excedendo creberrime
visitabat. Quae si omnia litteris mandarentur,
multorum voluminum comprehenderent quantitatem.
Unde, quia longum mihi est atque onerosum, etiam
illa quae de eodem heato viro comperta sunt mihi,
universa stylo mandare, unum ex eis saltem quod
stimulante conscientia penitus reticere non audeo,
sicut ab ipsius ore 173 audivi, simpliciter refero:
quod quidem tale ac tantum est, ut ex uno
hoc a fidelibus auditoribus caetera credi vel aestimari