PL 185, col. 1280
De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne
facile queant. Vereor siquidem, et multum vereor
Deum nostrum offendere, si rem gloriosam atque
mirabilem, quae vel mihi soli, vel forte rarissimis,
quorum tamen nullum hodie superesse existimo,
ab eodem Dei homine credita est; in qua etiam et
Deus glorificari, et multorum fides atque devotio
crescere potest, silentio meo perire permittam
Igitur, dum sacris altaribus offerens sacramenta vir
beatus astaret, in ipsa perceptionis hora tenenti in
manibus super calicem sacrosanctum Dei corpus,
apparebat in specie parvuli speciosi parvulus ille
speciosus forma prae filiis hominum, verus Deus et
verus homo, Deus Jesus Christus, ille mitis et
humilis corde qui seipsum sapientibus et elatis
abscondere, et parvulis revelare consuevit. Quod
cum ille cerneret tremefactus ac stupens, primitus
prae fulgore ac reverentia majestatis illius, claudebat
oculos suos, non enim audebat respicere
contra Deum. Qui etiam tunc clausis oculis videbat
eum, sicut apertis. Cum declinaret vultum
suum in alteram partem, et aliquandiu maneret
palpebris obductis, facie sic aversa videbat eum
nihilominus sicut ante se positum, aliquando super
manum, aliquando super brachium suum; miro
videlicet atque ineffabili modo, tanquam si alios
oculos haberet in occipitio vel tempore defixos,
quibus eum intueretur. Hac igitur tam dulci tamque
mirabili revelatione, non semel ac secundo,
sed frequenter atque innumeris vicibus ille vir Dei
laetificatus est, adeo ut plerumque per quatuor aut
quinque menses singulis fere diebus illi appareret. 174
Quod si interdum solito amplius tardare
videretur, tanta inerat illi cum Deo familiaritas,
tanta de ejus pietate fiducia, ut ipsius sacrificii
consummationem diutius protelaret, nec facile vellet
illud explere, donec reddita sibi laetitia, Salvatoris
Dei consuetam benedictionem mereretur accipere.
Haec ego, sicut jam dictum est, fideliter, ac simplici
veritate narravi, quemadmodum ipso referente
cognovi. Nam cum ei familiari affectu, propter sanctitatem
ipsius adhaerere satagerem, multumque de
ejus solamine atque allocutione penderem, hanc ab
ipso visionem, sicut et alia multa, precibus magnis,
et quadam violentia charitatis extorsi, ea tamen conditione,
ut nulli ante obitum ejus praesumerem indicare.
Quod et facile potui observare; nam parvo
postea tempore superstes, tandem felici agone completo,
collectus est ad patres suos, cum quibus nunc
propitio Deo in Claravalle quiescit, ubi religiose
conversans, supremum quoque claudere diem ardenti
devotione semper optavit.
CAPUT IV. De Guillelmo, primum S. Albini Andegavensis, deinde Clarevallensi monacho, cui multa divinitus ostensa et revelata sunt.
Erat in eodem tempore et loco alius quidam
vir venerabilis, nomine Guillelmus, aetate pariter et
religione provectus. Hic annis ferme quinquaginta
in habitu monachali Deo serviens, carnem suam