PL 185, col. 1281

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

cum vitiis et concupiscentiis assidue crucifigebat,
longumque quotidie martyrium trahebat: qui priusquam
Cisterciensi 175 Ordini se contulisset, multo
tempore vixit in monasterio Sancti Albini Andegavensis,
ubi religiose conversando, formam bonorum
operum seipsum exhibuit, et magnae sanctitatis
specimen imitatoribus suis ibidem demonstravit.
Unde etiam a suis contubernalibus, nec non et ab
ipso abbate in magna reverentia habebatur, et diligebant
eum miro charitatis affectu. Erat autem in
possessione monasterii quidam locus, qui magis solitarius,
magisque quieti religionis videbatur accommodus.
Ad hunc igitur cum paucis fratribus annuente
abbate se contulit, ubi in cellula angusta
reclusus annis plurimis habitavit, ut et arctiori

continentia seipsum affligeret, et de austeriori conversatione
sua infirmioribus fratribus molestiam
non inferret. Itaque, jejuniis et orationibus dies noctesque
congeminans, non modo carnis edulium
et lautiores epulas, quibus interdum fratres ex pristina
monasterii consuetudine utebantur, funditus
recusabat, verum etiam cibo quadragesimali et ipsius
aquae potu saepius abstinens, parcissimo victu
corpus debile sustentabat. Hanc autem continentiae
virtutem non sine magna difficultate obtinuit, sed
post longum inediae cruciatum, post inenarrabiles
gemitus et singultus, cooperante gratia Dei tandem
genuinas ventris et gulae illecebras cum caeteris vitiis
a propriis sedibus exturbavit.
Quadam itaque die, cum venisset ad eum salutandum

unus de senioribus monasterii, praecepit ei carnium
refectionem apponi, eo quod debilis et longo
itinere fatigatus esse videretur. At ille respondit se
nullo modo comedere carnes, nisi ipse qui ministrari
jusserat, secum inde reficeret. Hic itaque familiari
amore et persuasione 176 coactus, atque
ipsius, ut postea fatebatur, obsonii quantulacunque
aviditate, ut comederet acquievit, finitoque prandio
hospes valefecit et abiit. Quo recedente, illico frater
ille ad se reversus, coepit a fundo cordis alta suspiria
trahere, et ingemiscere vehementer quod tanti
temporis propositum tam frivola occasione fregisset.
Vix talia coeperat cogitare, et ecce repente quidam
ad fenestram cellulae pulsans: cui cum aperuisset,

tremefactus in aspectu illius obstupuit. Erat enim
persona reverendissimi vultus et habitus, ac supra
humanum modum mirabilis, cui similem in omni
elegantia non viderat. Vestimenta ejus candida et
pretiosa, et capilli capitis sicut lana alba, et sicut
nix facies illius singulari venustate refulgens, angelum
potius quam hominem indicabat. Verba oris
ejus plena suavitate et gratia erant, et supercoelestem
sapientiam mirabiliter redolebant; denique,
quidquid apparebat in illo homine, videbatur supra
hominem esse. Nudis tamen pedibus incedens dicebat
se peregrinum, et de remotis partibus visitandi
gratia venisse ad illum. Qui blanda salutatione
praemissa, coepit eum super iis quae mente volvebat,
familiari et amica increpatione, tanquam cogitationum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.