PL 185, col. 1288

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

admirandus, nec minus glorificandus est Christus,
quam de resuscitatione Lazari quatriduani,
eo videlicet quod in deliciis tantis clausus atque
sepultus velut in tumulo jacebat, quasi vivens
mortuus erat. » Huic autem confitenti cum gemitu
et lacrymis multis, delicta universa quae in mundo
contraxerat beatus Bernardus intuens cordis
ejus amarissimam contritionem, et ad omne opus
bonum spontaneam voluntatem, injunxit ei ut Pater noster
tribus vicibus diceret, atque in suo
proposito deinceps usque ad obitum perduraret.
Quo ille audito, quasi substomachans ait: « Ne,
quaeso, irrideas famulum, beatissime Pater.--In
quo te, ait, irrideo? » Respondit: « Jejunia
septem vel decem annorum non sufficerent mihi,

etiam humiliato in sacco et cinere; et tu mihi praecipis Pater noster
tertio dicere, et in Ordine perseverare! »
Et sanctus ad eum: « Ergone tu melius
me nosti quid te oporteat facere, et unde salveris? »
Ille vero respondit: « Absit ab anima 202
mea tam iniqua praesumptio. Sed propter Deum
obsecro, ne mihi parcas in praesenti, ut parcas
melius in futuro; et talem nunc impone poenitentiae
poenam, quatenus post mortem carnis, ad
requiem sine poena perveniam. » Cui beatus Pater
ait: « Fac ut locutus sum, et securum te facio,
quia deposita mole corporis, mox ad Deum sine
molestia pervolabis. » Hoc itaque responso quasi
divinitus accepto confortatus est nimis, adeo ut
nulla deinceps tentationum violentia, nulla infirmitatis

molestia posset a cursu desiderii sui, quo totus
in Deum pergebat, aliquatenus retardari. Erat
autem circa custodiam cordis sollicitus, ac timoratus
nimis; ita ut neminem vidisse me recolam
tam studiosum conscientiae propriae mundatorem.
Mirabantur siquidem omnes, praesertim confessionum
illius auditores, quotidianam instantiam, vel
potius importunitatem, qua eos quiescere non sinebat,
sicut nec ipse quiescere poterat, confitendo,
plangendo, plorando, non modo de otioso
sermone aut signo, si quando illi vel raro subriperet,
verum etiam super vana et levi aliqua cogitatione,
quod caeteri hominum, ut perpaucos excipiam,
aut parvi aut nihili penderent, in quo

seipsum scrupulosissime dijudicabat, et quasi de
crimine arguebat.
Quadam itaque die, cum in ecclesia vesperae
cantarentur, et ipse stabat in retrochoro, juxta
quemdam monachum, virum aeque sanctissimum.
Et ecce angelus Dei apparuit ibi in specie pulcherrimi
monachi adolescentis, cuculla indutus nive
candidiore, ipso tamen Arnulfo non vidente neque
sciente. Qui dum solito more ad gloriam psalmi
inclinaret, angelus coram eo 203 stabat, et supplicantis
caput suppositis manibus sustentabat.
Quem cum praedictus monachus cerneret, et prae
fulgore vultus et habitus angelum esse deprehenderet,
laetatus est valde super angelico aspectu,
accessitque ut apprehenderet eum et devote amplexaretur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.