PL 185, col. 1289

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

Cumque, expansis manibus, vellet eum
tenere atque astringere sibi, ille subito evanescens
recessit ab eo, et subito iterum apparens stetit in
alio loco. Videns vero monachus, denuo cucurrit
ad eum, et simili modo nitebatur apprehendere
illum. Sed mox angelo disparente, et protinus
alibi reapparente frustratus est homo a conatu suo.
Quod cum pluries factum fuisset, tandem angelus
ex toto disparuit, et qui se videndum obtulerat,
teneri omnino non pertulit.
Quia ergo veraciter scriptum est quoniam diligit
Deus correptionem, flagellat autem omnem filium
quem recepit [(Hebr. XII)] , nunquam huic venerabili
viro paternae miserationis correctio defuit,
semper in eo carnis vitia resecans, et virtutes animae

usquequaque multiplicans. Denique per plurimos
annos usque ad obitum suum gravibus ac
diuturnis incommodis flagellatus est; quae non
solum aequanimiter tolerabat, verum etiam gloriabatur
in illis sicut in omnibus divitiis. Quadam
itaque vice cum doloribus viscerum, quibus nimium
laborabat, solito durius arctaretur, angustiatus
est pene usque ad mortem; ita ut aliquandiu
mutus atque insensibilis permanens, de vita
desperaretur, et ob hoc etiam oleo infirmorum inungeretur.
At, ubi respirare primum potuit, subito
erumpens in jubilum, ait: « Vera sunt omnia quae
dixisti, Domine Jesu. » Et hoc idem saepius repetebat.
Stupentibus 204 vero qui aderant, et percunctantibus
quomodo se haberet, et quare ista

diceret, nihil aliud respondit nisi quia vera sunt
omnia quae locutus est Deus. Quidam ex ipsis dicebant
quod prae acerbitate doloris, cerebro turbatus
esset, et quasi aliena loqueretur. Quibus ille
respondit: « Non ita est, fratres, sed sano capite
et mente sobria dico, quia vera sunt omnia quae
locutus est Deus. » At illi responderunt: « Et nos
ista cognoscimus, sed quare haec dicis? » Respondit:
« Dominus in Evangelio dicit quia quisquis pro
ejus amore haec et illa dimiserit, centuplum accipiet
in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro [(Matth. XIX)] .
Ego itaque vim sermonis hujus in
praesenti experior, et centuplum meum jam nunc
in hac vita recipio. Siquidem immensa vis doloris

istius adeo mihi sapit, adeo mihi sedet, propter
spem divinae miserationis quae in eo reposita est,
ut hac ipsa caruisse me nolim pro centuplicata
mundi substantia quam reliqui. Quod si ego peccator
et indignus ita a Deo confortor atque laetificor
etiam in angustiis meis, quomodo putamus
sancti et perfecti viri tripudiant et exsultant in
consolationibus suis? Vere etenim spiritale gaudium
quod modo est in spe, centies millies exsuperat
saeculare gaudium quod modo est in re. Et
qui centuplum istud necdum accipere meruit, profecto
constat quod adhuc omnia perfecte non reliquit;
sed ex propria voluntate, quae est mala proprietas,
retinet aliquid. » Haec illo dicente mirati
sunt universi, ab homine laico et illitterato talem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.