PL 185, col. 1290

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

sententiam esse prolatam, nisi quod manifeste dabatur
intelligi, quia Spiritus sanctus qui eum flagellari
graviter in corpore permittebat, intus in
anima suaviter ungebat: cujus nimirum sacratissima 205
unctio quemcunque tetigerit hominem,
docet de omnibus quae operatur. Iste ergo vir sanctus,
cum jam de manu Domini recepisset duplicia,
pro omnibus peccatis suis tandem longo martyrio
cruciatus, et tanquam aurum in fornace probatus,
pacatissimo somno obdormivit in Domino.
De quo certissime credimus, quia juxta beati Bernardi
sententiam, mox ut a corpore exiit, ad Deum
sine poena pervenit.
CAPUT XII Quidam verberibus invisibili manu inflictis compellitur ad conversionem in Claravalle.

Est in eodem coenobio vir venerabilis religiosus,
cujus nomen quandiu superest exprimere nolumus,
qui, dum esset clericus et juvenis delicatus,
intentus erat interdum actionibus ludicris cum
caeteris coaequalibus suis. Quadam igitur vice cum
ad aliquam domum jocandi causa multi confluerent,
ut theatricis plausibus et nugis diem ipsum
solito more consumerent, accessit illuc etiam praefatus
juvenis, ut ipse pasceret oculos suos de spectaculo
vanitatis. Erant autem illic aleatores quidam
cum aleis ludentes, quos ut melius ex alto
prospiceret, super mensam ibidem appositam pronus
accubitabat. Et facta est subito super eum

quasi hominis manus, ipsum invisibili flagello diutius
vapulans, quae caput illius ac dorsum totum
veluti pilo desuper feriente crebris ictibus tundebat.
Ipse vero jacebat immobilis, quid faceret, et
quo se verteret ignorans, 206 volebat autem prae
nimia doloris angustia in vocem clamoris et planctus
erumpere, sed prae pudore propter circumstantes
populos non audens, molestiam verberum
aegre ferebat. Arguens vero semetipsum, loquebatur
in amaritudine animae suae, dicens: « Hei
mihi, Domine Deus! nunc invenerunt me peccata
mea; et ecce jam morior, et ad inferos cum dolore
descendo, carens poenitentiae fructu. O si mihi
concederes spatium emendandi, quanta est mihi
voluntas tibi in omnibus obsequendi! » Dum haec

et similia in corde coram Deo loqueretur, facta est
vox ad ipsum, dicens: « Si Claramvallem conversionis
gratia adire volueris, et in anima et in corpore
salvus eris. » Ad quod ille respondit: « En
trado me servum Deo et domui Clarevallensi. »
At, ubi in corde suo hoc firma voluntate proposuit,
mox recedente flagello, etiam dolor totus evanuit.
Quod cum ille vidisset, continuo non acquievit
carni et sanguini; et ne unius quidem horulae morulam
sustineret, nisi quod ita ad manum equitatura
non fuit. Qua die eadem comparata, in crastinum
summo mane iter arripiens, domum, familiam,
agros, redditus, census et cuncta quae
habebat, pro Christo arbitratus ut stercora, dereliquit,
et veniens ad Claramvallem, ibique usque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.