PL 185, col. 1297
De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne
singulari sanctitate et sapientia ab omni plebe diligitur
et honoratur. Huic autem venerabili viro cura
et efficacia multa probatur inesse fidelibus subditis
caelibatus amorem verbo et vita persuadere,
adeo ut ex eis 219 quamplurimi, non modo ab illicito,
verum etiam a conjugali thoro, alii frequenter,
alii quoque indesinenter abstineant. Est ergo ibidem
devota mulier quaedam, quae pudicitiae desiderio
flagrans, thorum suum ipso marito renitente reliquerat.
Qui praedictum adiens sacerdotem interpellare
coepit adversus uxorem. A quo mulier conventa
atque increpata, cum monitis ejus acquiescere
nollet, audivit: « Unum e duobus eligere te oportet,
aut conjugii legibus obedire, aut mariti consensum
precibus intentis a Domino impetrare. »
Cui illa respondit: « Primum quidem istorum mihi
omnino intolerabile, sequens vero nimis desiderabile. »
Igitur acceptis a sacerdote octo dierum induciis
dum jejuniis et orationibus lacrymosis ardenter
insisteret, miseratus est Dominus ancillam suam,
et deprecationem illius exaudiens, ita mariti animum
infra septimanae circulum ad affectum continentiae
inflammavit, ut jam deinceps ad amplexus
femineos pertrahi non valeret, etiamsi mulier consentiret.
Est et alia quaedam mulier sancta in eadem urbe,
et pudorata, quae marito favente jam plurimis annis
in eodem castitatis proposito perseverat. Huic autem
de sacramento altaris Dominus magnalia revelare
dignatur quae paucissimi hominum videre merentur.
Cum enim in ecclesia celebrarentur sacrosancta
mysteria, solita est videre saepissime Dominum
Jesum Christum, supra sanctum calicem in
aere stantem, in effigie parvuli super solis radium
coruscantis, ita ut oculi ejus a fulgore luminis reverberarentur.
Hora vero perceptionis ille sacer
infantulus in os sacerdotis cum ipsa communione
ingreditur, et nihilominus ad eamdem benedictam
feminam 220 veniens, visibiliter ac sensibiliter ori
ejus illabitur, ita ut fauces ac viscera ejus ineffabili
suavitate et gaudio repleantur. Tres vero tantummodo
sunt in eadem civitate presbyteri, super quos
istiusmodi gratiam descendere conspicit. Sacrificante
vero aliquando quodam inhonestae vitae
presbytero, vidit mulier eumdem puerum apparentem
obscurum, et per totum corpus quasi cruore
aspersum: qui etiam ad sacerdotem accedere,
atque in os illius dedignabatur intrare. Quod cum
illa videret, coepit uberrime flere, intelligens nimirum
et plangens hominem lethali vulnere interius
esse confossum, pro quo exterius apparebat ita terribile
signum.
CAPUT XXI. Matricularius Northmannus videt in divino sacrificio privari presbyterum osculo pueri Jesu, propter odium quo in compatrem commotus erat. Videt etiam in Rogationibus, mulierem nugaces cantilenas ab angelis despici, a daemonibus cachinnis excipi.
Viro sancto ac venerabili Richardo quondam abbate