PL 185, col. 1296

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

frater honestae conversationis, qui, cum jam in area
positus esset, casu accidit ut infirmariis absentibus
spiritum exhalaret. Praedictus vero frater cum ibi
stratu suo recubans, gravi 217 corporis molestia
langueret, revelante sibi Domino, vidit manifeste
corporeis oculis, animam illam longo tractu a corpore
exeuntem, et quasi fumum incensi de thuribulo
procedentem. Quae cum tota fuisset egressa,
collegit se in unum globum, et stetit supra corpus
in aere suspensa, altitudine quatuor aut quinque
cubitorum. Erat autem spiritus ejus tanquam nubecula
condensa atque perspicua, et quasi ad mensuram
unius modii obpansa. Mansit ergo ibidem immobilis,
usquequo fraternis orationibus comitata, et
sacerdotali commendatione munita, periculosi atque

ignoti itineris ducatum accipere mereretur. Quod
cum frater ille videret, sonitu et voce qua potuit,
infirmarios evocavit. Qui protinus accelerantes, tabulam
defunctoriam pulsaverunt, et fratres ad
exsequias undique concurrerunt. Praesente vero
conventu cum cruce, et aqua benedicta, cum jam
sacramentalis commendatio esset initiata, tunc
anima illa quasi jam secura processit, et nebula
fumi quae videbatur evanuit.
Alio quoque tempore accidit ut praedictus frater
die Dominica divinis interesset officiis in quadam
ecclesia parochiali. Dicta itaque Offerenda, cum jam
ministratio panis et calicis sacrae mensae fuisset
imposita, protinus apparuit ei Dominus Jesus, stans
super eamdem aram in forma parvuli valde formosi,

ita manifeste atque morose, ut usque ad consummationem
sacrificii propemodum visio perseveraret.
Verumtamen presbyter ejusdem loci, qui
missam celebrabat, homo inhonestae vitae atque flagitiosus
erat. Quandiu ergo sacerdos ille, sive oblationes
fidelium recipiendo, sive sermonem, ut in
die festo 218 fieri solet, ad populum proferendo,
seu aliquid aliud faciendo, dorsum ad altare habebat,
tandiu sanctus infans ante calicem stabat.
Quandiu vero sacerdos ad sacramentum faciem tenebat,
tandiu sacer ille parvulus tanquam immundi
presbyteri halitum abhorrens, longe remotus ab eo
post calicem consistebat. Quod cum frater ille
conspiceret, compunctus est vehementer; ita ut

inundatio lacrymarum interdum a visione visum
praepediret. Completa autem revelatione glorificavit
Deum, qui sibi dignatus est talia demonstrare,
et vere cognovit quod distantia meritorum non
facit differentiam sacrificiorum, quoniam sacramenti
effectus nullatenus constat ex virtute et merito
sacerdotis, sed ex institutione et gratia Redemptoris.
CAPUT XX Ambiani Robertus sacerdos, castitatis amator et praedicator. Ibidem pudica quaedam femina, infantulum Jesum tempore sacrificii videre solita, probis sponte illabentem, ab improbis vero abhorrentem.
In civitate Ambianensi noscitur habitare quidam
honestae vitae sacerdos, praecipuus castitatis amator
atque praedicator, nomine Robertus, qui pro sua

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.