PL 185, col. 470
Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne
opusculum penes nos potius occultare quam prodere,
ne minime profutura timere velle pandere videamur.
CAPUT PRIMUM. De parentibus, pueritia et moribus sancti Bernardi.
1.
Bernardus Burgundiae partibus, Fontanis oppido
patris sui oriundus fuit, parentibus claris secundum
saeculi dignitatem, sed dignioribus ac nobilioribus
secundum christianae religionis pietatem.
Pater ejus Tescelinus, vir antiquae et legitimae militiae
fuit, cultor Dei, justitiae tenax. Evangelicam
namque, secundum instituta Praecursoris Domini,
militiam agens, neminem concutiebat, nemini faciebat
calumniam, contentus stipendiis suis (Luc,
III, 14), quibus ad omne opus bonum abundabat.
Sic consilio et armis serviebat temporalibus dominis
suis, ut etiam Domino Deo suo non negligeret
reddere quod debebat. Mater ejus Alaidis ex castro
cui 1236 nomen Mons-Barrus, et ipsa in ordine
suo apostolicam regulam tenens, subdita viro [(Ephes. V, 22)] ,
sub eo secundum timorem Dei domum
suam regebat, operibus misericordiae insistens,
filios enutriens in omni disciplina. Septem
quippe liberos genuit, non tam viro suo quam Deo;
sex mares, feminam unam; mares omnes monachos
futuros, feminam sanctimonialem. Deo namque,
ut dictum est, non saeculo generans, singulos mox
ut partu ediderat, ipsa manibus propriis Domino
offerebat. Propter quod etiam alienis uberibus nutriendos
committere illustris femina refugiebat,
quasi cum lacte materno materni quodammodo boni
infundens eis naturam. Cum autem crevissent aliquandiu
sub manu ejus, eremo magis quam curiae
nutriebat, non patiens delicatioribus assuescere cibis,
sed grossioribus et communibus pascens; et
sic eos praeparans et instituens Domino aspirante,
quasi continuo ad Dei servitium transmittendos.
2.
Haec cum in ordine filiorum tertium Bernardum
haberet in utero, somnium vidit praesagium futurorum,
catellum scilicet totum candidum, in dorso
subrufum, et latrantem, in utero se habere. Super
quo territa vehementer, cum religiosum quemdam
virum consuluisset, continuo ille spiritum prophetiae
concipiens, quo David de sanctis praedicatoribus
Domino dicit, Lingua canum tuorum ex inimicis [(Psal. LXXVI, 24)]
,
trepidanti et anxiae respondit: