PL 185, col. 471
Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne
« Ne timeas; optimi catuli mater eris,
qui domus Dei custos futurus, magnos pro ea contra
inimicos fidei editurus est latratus. Erit enim
egregius praedicator, et tanquam bonus canis, gratia
linguae medicinalis in multis multos morbos curaturus
est animarum. » Quo responso mulier pia et
fidelis quasi a Deo suscepto, laeta efficitur, et jam
tunc in amorem nondum nati tota transfunditur,
cogitans eum sacris Litteris erudiendum tradere,
secundum modum visionis et interpretationis, qua
ei de illo tam sublimia promittebantur.
3.
Quod et factum est. Mox enim ut felici partu
edidit, non modo obtulit eum Deo, sicut de aliis
agere consueverat: sed, sicut legitur de sancta
Anna matre Samuelis, que petitum a Domino et
acceptum filium in tabernaculo ejus destinavit perpetuo
serviturum [(I Reg. I)] , sic et ipsa eum in
Ecclesia Dei acceptabile obtulit munus. Unde et
quam citius potuit, in ecclesia Castellionis, quae
postmodum ipsius Bernardi opera a saeculari conversatione
in Ordinem regularium canonicorum promota
cognoscitur, magistris litterarum tradens erudiendum,
egit quidquid potuit ut in eis proficeret.
Puer autem et gratia plenus, et ingenio naturali pollens,
cito in hoc matris desiderium implevit. Nam
in litterarum quidem studio supra aetatem et prae
coaetaneis suis proficiebat; sed in rebus saecularibus
jam mortificationem futurae perfectionis velut naturaliter
inchoabat. Erat quippe simplicissimus in saecularibus,
amans habitare secum, publicum fugitans,
mire cogitativus, parentibus obediens et subditus,
omnibus benignus et gratus, domi simplex
et quietus, foris rarus, et, ultra quam credi possit,
verecundus, nusquam multum loqui amans, Deo
devotus, ut puram ei pueritiam suam conservaret;
litterarum etiam studio deditus, per quas in Scripturis
Deum disceret et cognosceret.
1237
CAPUT II. De ejus pietate, misericordia, ac studio castitatis.
4.
Cum adhuc puerulus gravi capitis dolore
vexaretur, decidit in lectulum. Adducta autem ad
eum est muliercula, quasi dolorem mitigatura carminibus.
Quam cum ille appropinquantem sentiret
cum quibusdam carminalibus instrumentis, cum
indignatione magna exclamans, a se repulit et abjecit.
5.
Aderat aliquando solemnis illa nox Nativitatis
Dominicae, et ad solemnes vigilias omnes, ut moris
est, parabantur. Cumque celebrandi nocturni
officii hora aliquantisper protelaretur, contigit sedentem
exspectantemque Bernardum cum caeteris
inclinato capite paululum soporari. Adfuit illico
puero suo se revelans pueri Jesu sancta nativitas,
tenerae fidei suggerens incrementa, et divinae in eo
inchoans mysteria contemplationis. Apparuit enim
ei velut denuo procedens sponsus e thalamo suo.
Apparuit ei quasi iterum ante oculos suos nascens
ex utero matris Virginis Verbum infans, speciosus
forma prae filiis hominum, et pueri sancti in se rapiens