PL 185, col. 472
Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne
nimine jam pueriles affectus. Persuasum autem
esse animo suo fateri solebat quod eam crediderit
tunc horam fuisse Dominicae nativitatis. Sed
et facile erat advertere his qui ejus auditorium
frequentaverunt, in quanta eum benedictione ea
hora praevenerit Dominus, cum in his quae ad illud
pertinent sacramentum et sensus ei profundior,
et sermo copiosior suppetere videretur. Unde et
postmodum in laudem ejusdem Genitricis et Geniti,
et sanctae ejus Nativitatis, insigne edidit opusculum,
inter initia operum suorum seu tractatuum,
sumpta materia ex eo Evangelii loco ubi legitur: Missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilaeae [(Luc. I, 26)]
,
et caetera quae ibi sequuntur. Neque
illud tacendum, quod ab ipsis jam puerilibus
annis, si quos poterat nummos habere, clandestinas
faciens eleemosynas, pro aetate, imo supra
aetatem pietatis opera sectabatur.
6.
Cum autem aliquanto tempore evoluto, proficiens
aetate et gratia apud Deum et homines, puer
Bernardus de pueritia transiret in adolescentiam,
mater ejus liberis fideliter educatis, et vias saeculi
ingredientibus, quasi peractis omnibus quae sua
erant, feliciter migravit ad Dominum. Obdormivit
autem psallentibus clericis, qui convenerant; et
ipsa psallens, ut in extremis quoque, cum jam vox
ejus audiri non posset, adhuc moveri labia viderentur,
et lingua palpitans Dominum confiteri. Demum
inter litaniae supplicationes, cum diceretur,
« Per passionem et crucem tuam libera eam, Domine, »
elevans manum signavit se, et emisit spiritum,
ita ut manum non posset deponere quam levarat.
Ex hoc Bernardus suo jam more, suo jure victitare
incipiens, eleganti corpore, grata facie praeeminens,
suavissimis ornatus moribus, acri ingenio
praeditus, acceptabili pollens eloquio, magnae spei
adolescens praedicabatur. Cui, tanquam ingredienti
saeculum, plures se viae saeculi ipsius offerre coeperunt,
et in omnibus assurgere prosperitates vitae
hujus, et magnae spes undique arridere. Obsidebant
animum juvenis benignum sodalium dissimiles mores,
et amicitiae procellosae similem sibi efficere gestientes.
Quae si ei dulcescere perstitissent, necesse
erat amarescere illi, quod in hac vita dulcius cordi
ejus insederat, castitatis amorem. Cui praecipue
invidens coluber tortuosus, spargebat laqueos tentationum,
ac variis occursibus calcaneo ejus insidiabatur.
7.
Circa idem tempus instinctu daemonis, in lectum
dormientis injecta est puella nuda. Quam ille
sentiens, cum omni pace et silentio, partem ei lectuli,
quam occupaverat, cessit, et in latus alterum
se convertit, ac dormivit. Misera vero illa aliquandiu
jacuit, sustinens et exspectans, deinde palpans
et stimulans. Novissime cum immobilis ille persisteret,
illa, licet impudentissima esset, erubuit, et
horrore ingenti atque admiratione perfusa, relicto
eo surgens aufugit. Contigit item ut cum sociis aliquantis
apud matronam aliquam Bernardus hospitaretur.