PL 185, col. 473

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

Considerans autem mulier adolescentem
decorum aspectu, capta est 1238 laqueo oculorum
suorum, et in concupiscentiam ejus exarsit. Cumque
tanquam honoratiori omnium, seorsum ei fecisset
lectulum praeparari, surgens ipsa de nocte
impudenter accessit ad eum. Quam Bernardus sentiens,
nec consilii inops, clamare coepit: « Latrones,
latrones. » Ad quam vocem fugit mulier, familia
omnis exsurgit, lucerna accenditur, latro
quaeritur, sed minime invenitur. Ad lectulos singuli
redeunt, fit silentium, fiunt tenebrae sicut
prius, pausant caeteri, sed non illa misera requiescit.
Exsurgit denuo, et Bernardi lectulum petit; sed
denuo ille proclamat, « Latrones, latrones. » Quaeritur
iterum latro, latet iterum, nec ab eo qui solus

noverat publicatur. Usque tertio improba mulier
sic repulsa, vix tandem, seu metu, seu desperatione
victa cessavit. Cum autem die sequenti iter
agerent, arguentes Bernardum socii, quosnam toties
ea nocte latrones somniaverit, perquirebant.
Quibus ille: « Veraciter, inquit, aderat latro,
et mihi castitatem hospita subripere nitebatur. »
CAPUT III. Mundi contemptum ac fugam concipit, aliisque persuadet.
8.
Inter haec tamen cogitans et perpendens, quod
vulgo dicitur, non esse tutum diu cohabitare serpenti,
fugam meditari coepit. Videbat enim mundum et principem
ejus exterius multa sibi offerentem, multa

promittentem, magnas res, spes majores, sed fallaces
omnes, et vanitatem vanitatum, et omnia vanitatem.
Veritatem vero ipsam interius jugiter audiebat clamantem,
et dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis
et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum
meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris [(Matth. XI, 28, 29)]
.
Perfectius vero relinquere
mundum deliberans, coepit inquirere et investigare,
ubi certius et purius inveniret requiem animae suae
sub jugo Christi. Inquirenti autem occurrit Cistercii
innovatae monasticae religionis nova plantatio,
messis multa, sed operariis indigens, cum vix adhuc
aliquis conversionis gratia illuc declinaret, ob
nimiam vitae ipsius et paupertatis austeritatem. Quae
tamen cum animum vere Deum quaerentem minime

terrerent, posthabita omni haesitatione ac timore,
illuc vertit intentionem, posse se aestimans omnino
ibi delitescere et abscondi. Ubi vero de conversione
tractantem fratres ejus, et qui carnaliter eum diligebant,
persenserunt, omnimodis agere coeperunt,
ut animum ejus ad studium possent divertere litterarum,
et amore scientiae saecularis saeculo arctius
implicare. Qua nimirum suggestione, sicut fateri
solebat, propemodum retardati fuerant ejus gressus.
Et cum aliquando ad eosdem pergeret fratres, in obsidione
castri, quod Granceium dicitur, cum Hugone
duce Burgundiae constitutos, coepit in hujusmodi cogitatione
vehementius anxiari. Inventaque in itinere
ecclesia quadam, divertit, et ingressus oravit cum
multo imbre lacrymarum, expandens manus in coelum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.