PL 185, col. 476

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

adhuc superest quod audias. » Oculi quippe ejus
tenebantur, nec prorsus quid ageret intelligebat.
Demum ad altiores gradus ecclesiae cum adhuc compeditum
data manu Girardum sublevasset, introeunte
illo ecclesiam, tunc primum quid ageretur
agnovit, et conatus eum retinere non potuit. Hoc
modo Girardus a captivitate amoris saeculi hujus,
et captivitate filiorum saeculi hujus liberatus, votum
quod voverat fideliter exsolvit. In quo potissimum
notum fecit Dominus, a quanta perfectione et sanctae
conversationis gratia iste Dei famulus Bernardus
coeperit, qui in ejus spiritu, qui fecit quae futura
sunt, quod erat futurum videre potuit quasi jam
factum. Praesentialiter quippe in latere fratris ei
lancea apparebat, quando digitum applicuit, sicut

postmodum ipse confessus est, cum ab his interrogaretur,
quibus celare non poterat.
11.
Cum die quadam Bernardus cum caeteris,
secum in eodem spiritu congregatis, quamdam intrasset
ecclesiam, apostolicum illud capitulum legebatur: Fidelis Deus, quia qui coepit in vobis opus
bonum, ipse perficiet usque in diem Christi Jesu [(Philipp. I, 6)]
.
Quod devotus juvenis haud secus
accepit, quam si de coelo sonuisset. Exsultans itaque
spiritualis jam pater regeneratorum in Christo
fratrum suorum, et manum Domini secum operantem
intelligens, coepit ex hoc praedicationi insistere,
et quoscunque poterat aggregare. Coepit novum
hominem induere, et cum quibus de litteris saeculi

seu de saeculo agere solebat, de seriis et conversione
tractare, ostendens gaudia mundi fugitiva, vitae miserias,
celerem mortem, vitam post mortem, seu in
bonis seu in malis perpetuam fore. Quid multa!
Quotquot ad hoc praeordinati erant, operante in eis
gratia Dei et verbo virtutis ejus, et oratione et instantia
servi ejus, primo cunctati, deinde compuncti,
alter post alterum credebant et consentiebant.
Inter quos adjunctus est ei Hugo Matisconensis, qui
postea raptus a Pontiniaco coenobio, quod ipse ibidem
abbas aedificavit, Autissiodorensi Ecclesiae
praefuit merito et honore pontificis. Hic audiens de
conversione socii et amici charissimi Bernardi,
flebat quasi perditum, quem saeculo mortuum audiebat.
Ubi autem data est utrique primo facultas

mutui colloquii, post dissimiles lacrymas et gemitus
dissimilium dolorum, verba verbis coeperunt
conferri, et res rebus comparari. Cumque inter ipsa
verba familiaris amicitiae Hugoni infunderetur spiritus
veritatis, aliam jam faciem habere coeperunt
verba mutuae collocutionis. Datis itaque dexteris in
sodalitium novae vitae, longe dignius veriusque facti
sunt cor unum et anima una in Christo, quam in
saeculo ante fuissent. Post paucos autem dies nuntiatur
Bernardo subversum ab aliis eumdem Hugonem
a proposito resilire. Qui opportunitate inventa,
quod magnus quidam episcoporum conventus illis
in partibus haberetur, festinat ut revocet pereuntem,
iterumque parturiat. Observantes autem praedicti
sodales et subversores Hugonis, viso Bernardo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.