PL 185, col. 477
Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne
praedam ambiunt suam, et omnem ei loquendi adimunt
facultatem, omnem aditum intercludunt. At
ille, cum ei loqui non posset, clamabat pro eo ad
Dominum. Quo orante cum lacrymis, subita et vehemens
inundatio pluviae mox erupit. Consederant
autem in campo, quod aer serenus esset, et nil tale
sperarent. Dispersi igitur omnes ad repentinum imbrem,
vicum proximum petunt. At Bernardus Hugonem
tenens: « Mecum, ait, sustinebis hujus pluviae
guttas. » Cumque soli remansissent, Dominus
reddidit eis continuo et aeris et animi serenitatem.
Ibi renovatum est foedus et propositum confirmatum,
quod non potuit deinceps violari.
12.
Videbat ista peccator, et irascebatur, dentibus
suis fremebat et tabescebat; justus autem confidens
in Domino, gloriose de saeculo triumphabat.
Jamque eo publice et privatim praedicante, matres
filios abscondebant, uxores detinebant maritos,
amici amicos avertebant; quia voci ejus Spiritus
sanctus tantae dabat vocem virtutis, ut vix aliquis
aliquem teneret affectus. Crescente siquidem numero
eorum qui in hanc conversionis unanimitatem
consenserant, sicut de primitivis Ecclesiae filiis legitur: Multitudinis eorum erat cor unum, et anima
una in Domino
[(Act. IV, 32)]
, et habitabant 1241 unanimiter simul, nec quisquam aliorum audebat se
conjungere eis
[(Act. V, 12, 13)]
. Erat enim eis Castellioni
domus una propria et communis omnium,
ubi conveniebant, et cohabitabant, et colloquebantur,
quam ingredi vix audebat qui non esset de coetu
eorum. Sed et si quis intrabat, videns et audiens
quae ibi gerebantur, convincebatur ab omnibus,
dijudicabatur ab omnibus: et adorans Dominum,
et confitens quod Deus vere esset in illis, aut ipse
unanimitati eorum adhaerebat, aut recedens flebat
semetipsum, illos autem beatificabat. Hoc enim
illis temporibus, et in illis erat partibus inauditum,
ut alicujus adhuc in saeculo commorantis conversio
praesciretur. Ipsi vero quasi mensibus sex, post primum
propositum in saeculari habitu stabant, ut perinde
plures congregarentur, dum quorumdam negotia
per id temporis expediebantur.
13.
Cum autem jam suspecta esse inciperet multitudo,
ne quem de numero eorum subriperet is qui
tentat, placuit Deo super hoc revelare quid futurum
esset. Aspiciebat enim quidam eorum in visu noctis,
et videbat quasi omnes consedisse in domo una, et
per ordinem singulos quasi communicare de cibo
quodam miri candoris et saporis: quem caeteris omnibus
optime suscipientibus et cum gaudio magno,
duos ex omni numero illo notabat a cibi illius participatione
vacuos remansisse. Alter namque eorum
nec sumebat; alter quidem sumere videbatur, sed
tanquam minus caute sumeret, spargebatur. Utrumque
vero postea probavit eventus. Alter enim priusquam
ventum esset ad rem, conversus retrorsum
abiit, et in saeculum rediit: alter coepit quidem cum
caeteris opus bonum, sed non perfecit.
CAPUT IV Bernardus cum sociis Cistercium ingreditur, ubi de ejus mortificatione tempore tirocinii.
14.
Jam vero adveniente die reddendi voti et complendi