PL 185, col. 487

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

et nimis modico, cum magis aquam et infirmitati
suae et appetitui competere testaretur. Videbant
eum, et conversationem ejus medici mirabantur,
tantamque vim eum in seipso causabantur inferre
naturae, ac si agnus ad aratrum alligatus arare cogeretur.
Nam cum crebra illa ex corruptione stomachi
per os ejus indigestae cruditatis eruptio aliis
inciperet esse molestior, maxime autem in choro
psallentium, non tamen illico collectas fratrum deseruit;
sed juxta locum stationis suae, procurato ac
defosso in terra receptaculo, doloris illius sic aliquandiu,
prout potuit, necessitatem illam transegit.
At ubi ne hoc quidem permisit intolerantia rei,
tunc demum 1248 collectas deserere, et seorsum
secum habitare compulsus est, nisi quantum consolationis

gratia, sive disciplinae claustralis, aut certa
necessitate conventui eum fratrum oportebat interesse.
31.
Sic autem fuit ab initio spiritu validus, corpore
infirmus; nil tamen indulgentiae circa corporis
quietem seu refectionem, nil remissionis de communi
labore vel opere fieri sibi aliquando acquiescens.
Caeteros namque sanctos arbitrabatur et
perfectos; se vero sicut novitium et incipientem
nequaquam emeritorum perfectorumque indulgentiis
et remissionibus indigere, sed fervore novitio,
et Ordinis districtione, et rigore disciplinae. Propter
quod communis vitae seu conversationis ferventissimus
aemulator, cum opus aliquod manuum actitarent
fratres, quod seu minor usus ei, seu imperitia

denegabat; fodiendo, seu ligna caedendo, et propriis
humeris deportando, vel quibuslibet aeque
laboriosis laboribus illud redimebat. Ubi vero vires
deficiebant, ad viliora quaeque opera confugiens,
laborem humilitate recompensabat. Et mirum in
modum is qui tantam in contemplatione rerum spiritualium
ac divinarum acceperat gratiam, circa
talia non solum occupari patiebatur, sed et plurimum
delectabatur. Sed et mortificata, ut dictum
est, sensualitate, ipse privilegio majoris gratiae in
virtute spiritus simul et totus quodammodo exterius
laborabat, et totus interius Deo vacabat: in altero
pascens conscientiam; in altero, devotionem.
32.
Laboris ergo tempore et intus orabat, seu

meditabatur absque intermissione exterioris laboris,
et exterius laborabat absque jactura interioris suavitatis.
Nam quidquid in Scripturis spiritualiter
sentiebat, maxime in silvis et in agris meditando
et orando se accepisse confitebatur: et in hoc nullos
aliquando se magistros habuisse, nisi quercus et
fagos joco illo suo gratioso inter amicos dicere solebat.
Feriatus autem a labore vel opere exteriori,
jugiter aut orabat, aut legebat, aut meditabatur.
Ad orandum si se solitudo offerret, ea utebatur;
sin autem, ubicunque seu apud se, seu in turba
esset, solitudinem cordis ipse sibi efficiens, ubique
solus erat. Canonicas autem Scripturas simpliciter
ac seriatim libentius ac saepius legebat; nec ullis
magis quam ipsarum verbis eas intelligere se dicebat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.