PL 185, col. 488

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

et quidquid in eis divinae sibi elucebat veritatis
aut virtutis, in primae sibi originis fonte magis,
quam in decurrentibus expositionum rivis sapere
testabatur. Sanctos tamen et orthodoxos earum
expositores humiliter legens, nequaquam sensibus
eorum suos sensus aequabat, sed subjiciebat formandos:
et vestigiis eorum fideliter inhaerens,
saepe de fonte, unde illi hauserant. et ipse bibebat.
CAPUT XI. De mirabilibus a Deo per ipsum in infirmitate patratis, ob quae a suis increpatur.
33.
Sic voluit Sapientia Dei per infirma hominis
illius, tot tantaque confundere fortia mundi hujus.
Quid enim aliquando pro infirmitate qualibet ejus
remansit imperfectum, quod per eum secundum

datam sibi gratiam fieri oporteret? Quis nostra
aetate, quantumvis robusti corporis et accuratae valetudinis,
tanta aliquando fecit, quanta iste moribundus
et languidus, ad honorem Dei et sanctae
Ecclesiae utilitatem? O quantum postea numerum
hominum verbo et exemplo traxit de saeculo, non
solum ad conversionem, sed ad perfectionem!
Quantas ex eis per totum christianum orbem constituit
domos, ceu civitates refugii! Quicunque
enim peccaverunt ad mortem, et aeternae mortis rei
judicandi fuerant, reminiscuntur, et convertuntur
ad Dominum, et fugiunt ad eas, et salvantur in eis.
Sed et quae bona innumeris hominibus singillatim
praestitit, pro causa, pro persona, pro loco, pro
tempore, quis enumeret? Vita vero ejus, quae

omnibus proponebatur imitanda, frugalis continentiae
exemplo carere non debuit. In quo Servus
Dei etsi nimietate forsitan excessit, piis certe mentibus
non de nimietate, sed de fervore exemplum
reliquit. Sane non confundebatur ex hoc accusare
seipsum, utpote qui 1249 verebatur omnia
opera sua, arguens se quod servitio Dei et fratrum
suorum abstulerit corpus suum, dum indiscreto
fervore imbecille illud reddidit ac pene inutile.
34.
Infirmus tamen, in opere Dei potens factus
est. Virtus namque Dei vehementius in infirmitate
ejus refulgens, digniorem quamdam apud homines
ei effecit reverentiam, et in reverentia auctoritatem,
et in auctoritate obedientiam. Jam tunc enim ad

opus praedicationis divinitus aptabatur, ad quod, ut
supra dictum est, ex utero matris suae cum testimonio
divinae revelationis olim fuerat praesignatus [(cap. 1, n. 2)] .
Et primum quidem circa resuscitandum
in monastico Ordine antiquae Religionis fervorem,
primitias juventutis suae dedicavit, exemplo
et verbo intra septa monasterii ad fratrum salutem
omni studio vacans. Postmodum cum eum a communi
conversatione conventus, infirmitatis necessitas
plus solito sequestraret; haec prima coepit esse
occasio, ut quasi hominibus de saeculo expositus,
quorum jam ad eum multitudo magna confluebat,
ipse etiam praesentiam suam liberius eis ac liberalius
accommodans, verbum vitae praedicaret. Cumque
longius a monasterio pro causis Ecclesiae communibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.