PL 185, col. 497

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

degens, novissime tamen defecit; et ut de eo praedictum
fuerat, sicut solus venerat, sic solus recessit.
CAPUT XVII. De mira Bernardi apud omnes auctoritate et fama.
47.
Ut ergo ad hunc Dei hominem Abbatem sermo
recurrat, tot et tanta sunt facta per eum miracula,
ut si quis omnia velit aut verbo pronuntiare
aut scripto, vel incredulitatem incredulis, vel fastidiosis
possit generare fastidium. In omnibus autem
verbis et operibus suis quam purus ei fuerit oculus
intentionis, manifeste denuntiabat corpus lucidae
ejus operationis. Cum enim mundi hujus fugerit
semper honorem, omnium honorum non effugit
auctoritatem. Cujus enim aliquando voluntati sic detulit,

cujus consilio sic se humiliavit omnis potestas,
tam saecularis quam ecclesiasticae dignitatis? Reges
superbi, principes et tyranni, milites et raptores sic
eum timebant et reverebantur, ut videatur in eis impletum
quod in Evangelio legitur: Ecce, inquit Dominus
discipulis suis, dedi vobis potestatem calcandi
super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem
inimici [(Luc., X, 19)]
. Porro inter spirituales et
ubi spiritualia spiritualiter examinabantur, longe
ei alia auctoritas erat. Loquente enim eo seu tractante,
sensibus ejus humiliter vel intelligentiis submittebant
caeteri sensus et intelligentias suas. In hujus
pectore Viri Dei pari foedere puritas suavitasque
consederant, satis quidem utraque mirabilis, sed
mirabilior utriusque complexus. Inde est quod et

puritatem in eo suavitas amabilem faciebat, et suavitatem
puritas acceptabilem; ut difficile fuerit aestimare,
gratiae an reverentiae amplius obtineret. Quis
enim tam rigidae conversationis, qui Bernardum
Clarae-Vallensem non revereretur abbatem? quis
tam dissolutae, qui non erga eumdem dulciter afficeretur?
Dulcissimis siquidem affectibus plenum pectus
ipse gerebat; alios tamen arguens libere, quoties
opus erat, in spiritu lenitatis. Humanissimus erat
in affectione, magis tamen fortis in fide: et ut hinc
breve proferatur exemplum, sicut ipse quoque testatur,
germani sui Girardi et amici tam necessarii,
siccis oculis celebravit exsequias, siccis oculis corpus
ejus tradidit sepulturae, ne affectus fidem vincere

videretur. Talem autem illum uberius perinde fructificaturum
manus divina formaverat, ut austeritatem
suavitas morum tolleret, auctoritatem sanctitas
conservaret. Cui enim vel tanta benignitas esset oneri,
vel tanta bonitas non esset honori?
48.
Difficile omnino videtur ex historiis aliquibus
invenire hominem unum conversantem adhuc cum
hominibus in universa terra, tam celebre et amabile
obtinuisse nomen a solis ortu et occasu, ab aquilone
et mari. Ut enim illas memoremus provincias,
ex quibus monumenta certiora superesse noscuntur,
et in ecclesia Orientali, et apud soles occiduos Hibernorum,
et a meridie in remotis finibus Hispaniarum,
et ab aquilone in insulis quae procul sunt Daciae Sueciaeque,
celeberrima ejus opinio fuit. Crebras undique

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.