PL 185, col. 498

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

recipiebat epistolas, et reddebat. Undique illi
xenia mittebantur, undique ejus benedictio petebatur.
Unde non incongruum aliquid episcopus ille
usurpasse videtur, qui post sacrum ejus obitum,
dum fratres consolaretur, inter caetera quoque veraciter
in ipsius prosecutus est laudem, quia in omnem
terram exivit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba
illius. Vincebat tamen sublimitatem nominis humilitas
cordis. Denique, sicut saepius fatebatur, inter
summos quosque honores et favores populorum
vel sublimium personarum, alterum sibi mutuatus
hominem videbatur, seque reputabat absentem, velut
quoddam somnium suspicatus. Ubi vero simpliciores
ei fratres, ut assolet, familiariter loquebantur,
amica ejus humilitate fruentes, ibi se invenisse
1256
gaudebat, et in propriam rediisse personam.
Et cum tanta Virum hunc sanctum apud
Deum et homines commendarent sacrarum insignia
virtutum, testimonia circumvallarent sanctitatis,
charismata sancti Spiritus illustrarent; charitas,
quae totum eum possidebat, patiens et benigna, sapientia
vincebat malitiam, patientia impatientiam,
superbiam humilitate.
CAPUT XVIII. Ejus auctoritate Innocentius papa suscipitur.
49.
Laborabat ea tempestate sub schismate Petri
Leonis Romana Ecclesia. Eapropter convocato
Stampis colloquio [(an. 1130)] , Abbas sanctus specialiter
ab ipso Francorum rege, et praecipuis quibusque
pontificibus accersitus, sicut postea fatebatur,

non mediocriter pavidus et tremebundus advenit,
periculum quippe et pondus negotii non ignorans.
In itinere tamen consolatus est eum Deus,
ostendens ei in visu noctis Ecclesiam magnam concorditer
in Dei laudibus concinentem: unde speravit
pacem sine dubio proventuram. Ubi vero ad locum
ventum est, celebrato prius jejunio, et precibus
ad Deum fusis, cum de eodem verbo tractaturi Rex
et episcopi cum principibus consedissent, unum omnium
consilium fuit, una sententia, ut negotium
Dei, Dei Famulo imponeretur, et ex ore ejus causa
tota penderet. Quod ille timens licet ac tremens,
monitis tamen virorum fidelium acquiescens, suscepit;
et diligenter prosecutis electiones ordinem,

electorum merita, vitam et famam prioris electi,
aperuit os suum, et Spiritus sanctus implevit illud.
Unus ergo omnium ore locutus, suscipiendum ab
omnibus summum pontificem Innocentium nominavit,
et ratum esse omnes pariter acclamaverunt. Et
decantatis ex more laudibus Deo, obedientiam deinceps
polliciti, electioni Innocentii omnes pariter
subscripserunt.
50.
Interea idem dominus Papa multis in Pisis et
Tuscia, et in aliis provinciis salubriter et potestative
dispositis, valefaciens Pisanis et gratias agens, in
Provinciam navigio delapsus est. Et Burgundiam
transiens, Aurelianum Franciae urbem pervenit, ubi
occurrentibus episcopis a rege piissimo Francorum
Ludovico alacriter et honorifice susceptus est. Inde

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.