PL 185, col. 526

Fragmenta ex Vita III (Gaufridus Claraevallensis), J. P. Migne

conversionis licentia supplicare. Ipsa est quae usque
hodie in monasterio Lairiacus, quod prope Divionem
situm est, perseverat mulier virtutis, et multarum
in Christo virginum mater.
V.-- Ludovico seniori regi praedicit mortem Philipp filii ejus primogeniti.
Querelam episcoporum adversus regem Francorum
Ludovicum seniorem, patrem ejus qui nunc
est Ludovici, manifeste explicant epistolae beati Viri
ad apostolicam Sedem pro hoc ipso directae. Factum
est autem, ut die quadam congregarentur ad regem
episcopi, et vocatus ab eis Abbas Clarae-Vallensis,
qui licet adhuc juvenis, summa tamen totius Ecclesiae
columna jam tunc videbatur. Procidentes autem
episcopi ad pedes regis, humiliter supplicabant ei,

ut qui satis ante dilexisset et honorasset Ecclesiam,
parceret etiam in hac parte, ne forte durius quam
vellent, contra eum agere cogerentur. At ille non
satis eorum precibus acquievit. In crastinum autem
durius arguebat eum venerabilis Abbas, manifeste
deminans: « Quia offendisti terribilem, et eum qui
aufert spiritum principum, terribilem apud reges
terrae; certus esto quoniam offensa haec primogeniti
tui Philippi morte mulctabitur. Vidi enim nocte
praeterita, et ecce tu cum filio tuo Ludovico procidebas
ad pedes episcoporum. Intellexi autem continuo
moriente Philippo supplicaturum te eis, quod
non possis nisi per manus eorum substituere Ludovicum. »
Erat enim Philippus jam unctus in regem,
magnae omnino spei adolescens, et patri (quod ex

abundanti est dicere) omnino charissimus. Unde et
audito sermone commota sunt viscera patris super
filio suo. Et promisit satisfacturum se episcopis: sed
consiliis seductus iniquis a promissione resiliens,
non post multum temporis, miserabilem satis obitum
filii sui Philippi ipse et tota cum eo Francia deploravit.
VI.-- S. Bernardi epistolam ad Robertum nepotem, in pluvia sine pluvia scriptam, Gaufridus ejus notarius primam inter ejus epistolas constituit.
Nepos ejus Robertus, quemadmodum seductus
fuerit, cum adhuc puer esset, ipsius, de qua loqui
volumus, epistolae verba declarant. Cum enim in
alio 1277 Ordine jam per aliquot annos demoraretur,
scripsit ad eum epistolam, erroneam ovem

revocans. Exiit autem extra monasterii septa, ut
dictaret secretius: et Guillelmus, qui postea in Angliis
Rievallensem aedificavit abbatiam, quae dictabantur
excipiens scribebat in charta. Subito autem
inundante pluvia timuit qui scribebat: erant enim
sub divo. Cui venerabilis Abbas: « Opus, inquit,
Dei est; fac quod facis. » Res mira! madebant vestes
eorum, et scribebatur grandis epistola, et chartam
omnino non tetigit imber. Exstat adhuc epistola:
et ego ipse primam eam constitui in corpore
Epistolarum, cum audissem tam grande miraculum
ab ipsius ore, qui scripsit eam in pluvia sine
pluvia.
VII.-- Ducissae Lotharingiae ad vitam meliorem conversio duplex.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.