PL 185, col. 532

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

spem recuperandi concipiens (tum quia prope viam
dimiserat, tum quia interim tanta fuerat facta inundatio
pluviarum, ut etiamsi reperiretur, nihil amplius
quam perditum valere crederetur), post aliquantum
tempus ab illius inquisitione cessavit, imo etiam
penitus desistere visus est; maxime tamen constrictus,
quod per negligentiam suam Miraculorum sancti
Viri volumen amisisset. In hunc modum transigens
unum circiter mensem, cum post modicam
per hortum deambulationem, sub arbore praedicta
resedisset, non tamen proposito quaerendi, vel spe
recuperandi quod perdiderat: miro et inaudito
modo librum, tanquam ab aliquo conservatum,
et tunc de recenti, et ex industria juxta se positum,
subito in medium proferri miratus est. Et

ut mirabilius esse credatur quod contigit, tam
charta, quam scriptura adeo sana et incorrupta
permanserat (nisi quod pauculis guttis exterius
operimentum respergi videbatur), ac si cum
caeteris libris in bibliotheca liber idem fuisset
repositus. Quid super hoc audientibus visum fuerit,
nescio: ego autem pro parte mea asseverare
non dubito, rem talem, tamque insolitam, nequaquam
sine miraculo contigisse; quod siquidem
beati Viri meritis ascribere et ratio persuadet:
et veritas compellit.
3.
Nocturni temporis silentio, cum post fatigationem
diurni laboris, modicae repausationis gratia
recubuisset in lectulo, apparuit ei vigilanti vir
venerabilis, amictus stola nivea, et staturae mediocris,

aetate grandaevus, crine candidus, angelica facie reverendus.
Is in manibus suis duos libros tenere videbatur.
Accedens itaque ad fratrem supra memoratum,
porrexit ei utrumque, dicens: « Accipe, vide, et
lege. » Qui repentinae visionis horrore, sicut fieri
solet, attonitus, securitatem tamen ex affatu benigno,
aspectu tranquillo, vultu quoque angelico
sumens, respondit: « Domine pater, nescio litteras.
Simplex et illitteratus quomodo legam? » At ille,
« Fili, noli timere: ecce Dominus tecum est, et
docebit te, et me intercedente, bene erit tibi. »
Hujusmodi pia admonitione confortatus frater,
utrumque volumen accepit, evolvit, et legit; mirans
et obstupescens in semetipso, quonam modo

id fieret. Persona deinceps assistens, quasi alterum
volumen secum deferens, alterum fratri relinquens,
valefaciens ei data benedictione disparuit. Quid
igitur? Mirabile quidem dictu est quod dicemus,
Quid enim mirabili hoc mirabilius? Fratrem novimus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.