PL 185, col. 533

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

omnes quotquot sumus. Laicus quidem
erat paulo ante, nec etiam alphabetum noverat.
Deo tamen illuminante, ejus intelligentiam, et quibusdam
fratrum suffragantibus, in brevi ad hoc
profecit, ut non solum legere, verum etiam
cantare satis docenter et convenienter sciret.
Exinde tam usu quam gratia cooperante, dictionum
significationes aliquantum intelligere coepit,
et in hujusmodi scientia paulatim proficere. Visionem
itaque supradictam scripsit in spe adjutorii divini,
et subventionis beati Viri, quem credimus ei
apparuisse. Nonnulla miraculorum ipsius, quae vel
scriptoribus ignota, vel per negligentiam fuerant
praetermissa, tam decenter, tam bene, tamque
eleganter litteris commendavit, ut subinde rapti

in admirationem, dicamus cum propheta David: A Domino factum est istud,
1280 et est mirabile
in oculis nostris. [(Psal. CXVII, 23)]
. Quis ergo neget
hoc miraculose factum esse? Quod apertius,
quod evidentius miraculum? Ascribimus igitur in
primis gratiae Dei illud, attribuimus deinde meritis
Sancti, assignamus denique fidei et obedientiae
fratris.
4.
Quid plura? Revera Sanctus iste magnus est
in numero sanctorum, inter Angelos et Archangelos,
inter Apostolos et martyres, inter confessores
et virgines, quia nunquam fuit pollutus, sed semper
virgo permansit et immaculatus. Semper
ejus mens erat in Deo, et Deus erat cum eo. Totum

in eo disciplinatum, totum insigne virtutis. Mortuos
suscitavit, daemonibus imperavit, claudis gressum
reddidit, mutis loquelam, aegrotis sanitatem. Semper
apud se erat modicus, apud summos magnificus,
scriptis et fama mirificus, placidus bonis, malis
terrificus, clarus meritis, exemplar morum, lux et
speculum Christicolarum, maxime monachorum et
omnium religiosorum. Lex Dei in corde ipsius, et
doctrina sua, sicut sol in diebus aestatis, fulgens in
Ecclesia Dei. Baculus fuit claudo, oculus caeco,
compatiens aegrotis, munificus pauperibus et benignus,
jucundus ad omnes, fons sapientiae et columna
justitiae, pater Ordinis Cisterciensium et virtutis
forma. O pietas Conditoris nostri! o benignitas
Jesu Christi, qui talem triumphatorem nobis tribuisti!

Venite, charissimi, bibite, et inebriamini.
Potus quippe et cibus animae sunt exempla sancti
Patris, quorum nonnulla referimus adjuvante
Domino nostro Jesu Christo. Rogo vos, Pater, ut
oretis pro me eumdem Dominum nostrum, qui est
Alpha et Omega, ut inchoator sit et consummator
hujus operis.
Incipit epistola secunda ad Herbertum Turritanum in Sardinia archiepiscopum.
Petis a me, miles Christi H. fiducia et charitate
qua me diligis, ut de vita vel actibus venerabilis
patris beati Bernardi, propter quod ego apud
quosdam discipulorum ejus olim assiduus fueram
adhuc puer, aliquid tibi per litteras edam:
quatenus memoriam suavitatis ejus os tuum frequenter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.