PL 185, col. 534

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

eructet, et scriptura de operibus tantae
sanctitatis expressa, tuos jugiter visus et auditus
oblectet. Ego autem, licet multa et magna viderim
in actibus Viri Dei, quae et memoratu digna
sunt, et imitatione dignissima; ea tamen ex parte
non modica potuerunt subripi, et a memoria mea
excidere, vel facilitate ipsa lubricae aetatis effluere,
vel puerilis animi teneritudini non haerere. De caetero
si quid exinde mihi vel stupore miraculi, vel operis
dignitate non excidit, quis sum ego, qui inertem
stylum laudibus tanti Patris enucleandis admoveam,
et in praeconia Viri Dei labiis incircumcisis erumpam?
Illis narranda dentur gesta sanctorum, quos
non dubites doctos a Domino, quibus dedit Deus
linguam eruditam, ut sciant in tempore proferre

sermonem. Mihi autem inenarrabiles sunt amici tui,
Deus: ita ut tutius elegerim, Virum sanctum non
tam praedicare quam colere; relinquens prudentioribus
explicandum quod fecit, contentus ipse vel
aemulari quod docuit. Caeterum ne spes tua quam,
sicut arbitror, de affectione, magis quam de eruditione
mea conceperas, usquequaque fraudetur,
accipe breviter de moribus pii Patris quod ipse jam
noveras: et dum apponis in ejus narratione scientiam,
appone tibi pariter ab ejus actionibus disciplinam.
Erat enim vir iste mira simplicitate purissimus,
ita coelestibus intentus oraculis, ut juxta
evangelicam fidem, universum mundum aeternorum
amore contemneret, et nihil hic retinens praeter
corpoream mansionem, mente et animo in coelestibus

habitaret. Hic est in cujus pectore patientia
aedificavit sibi domum, adeo ut omne gaudium existimaret,
quoties robur animi sui actus cujuslibet
adversitatis impeteret. Humilitas in eo supra humanum
modum, tanquam jurasset ejus virtutis perfectione
recuperare se coelum, cujus defectu diabolus
lapsus est in infernum. Hunc in omni vita sua
nec temperantia, nec fortitudo deseruit; ne in prosperis
per laeta dissolutus efflueret, nec fractus adversitatibus
elangueret. Corpus ejus candor castitatis
induerat, mentem charitas inexstinguibilis 1281
inflammabat; ut esset foris lucidus, intus
accensus, et totus desiderabilis. Jesu bone! quanta
illi in obediendo solertia, in imperando modestia,
in exhortationibus gravitas, in exsecutionibus

disciplina! Non illi de magisterio typhus, non
de reverentia fastus; sed ita se submittebat omnibus,
qui omnibus eminebat, ut illius se probaret
esse discipulum, qui non ut ministraretur,
sed ut ministraret advenerat. Blandus, pius, affabilis:
non omittens in hilaritate censuram, non
admittens in districtione saevitiam. De fide vero
ipsius et pia credulitate quid dicam? Haec est per
quam meruit ut revelarentur ei saepius arcana coelestia,
et per effectus visibiles divina illi sese proderent
sacramenta.
Incipit prologus in Vita sancti Bernardi.
Qui vitas sanctorum, fratres charissimi, vult
scribere, debet se primum de mendaciis et iniquitatibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.