PL 185, col. 538

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

singulos annos in solemnitate sancti Ambrosii [ al.
Ambrosiniani], universos clericos, quos invenire
poterat, congregare, eosque in eadem die, ad honorem
Dei, et beatae Mariae, et memorati sancti,
omniumque sanctorum, cibo et potu solemniter
reficere. Deus autem honorem, quem illa sancto suo
exhibebat annis singulis, eidem remunerare volens,
mortis suae, quae in anniversario ejusdem festivitatis
die futura erat, illam praesciam fecit, die quadam
ante festum: unde ipsam Spiritus prophetiae participem
fuisse non incredibile est. Illa autem viro
suo et filiis suis, et omni familiae suae, quod sibi
revelatum fuerat, indicavit. Cunctique admirantes,
et primo non credentes contingere sicut praedixerat,
postea magis admirati sunt. Porro vigilia festivitatis

imminente, febris artus occupavit. Die autem
festo, post celebrationem Missae, corpus Domini
sibi afferri devotissime petiit: quod et factum est.
Deinde sacrosanctae Unctionis munita sacramento,
cum accepisset Eucharistiam, universos clericos
secundum consuetudinem ad coenam convocari
fecit. Illis autem recumbentibus, filium suum Guidonem
primogenitum advocavit; intimans ei, et sollicite
inculcans, ut statim clericos refectione completa,
ante se convenire faceret. Ille autem benignae
matri suae benignissime obediens, post refectionem
clericos in unum convocans, fecit ut mater petierat.
Adsunt clerici: quibus congregatis, in spiritu congratulans
ancilla Christi, nuntiat dissolutionem sui
corporis imminere. Illi autem Dominum pro ea suppliciter

exorantes, litaniam incoeperunt: cum quibus
ipsa, quousque ultimum exhalaret spiritum,
devotissime psallebat. Cum vero chorus psallentium
jam pervenisset ad illam litaniae supplicationem,
« Per passionem scilicet, et crucem tuam libera
eam, Domine, » necdum cessans a supplicatione, in
ipso mortis articulo, in manus Domini commendans
spiritum suum, elevata manu signans se signaculo
sanctae crucis, in pace reddidit spiritum: procul
dubio receptum ab Angelis, collocatum a Deo cum
animabus sanctis, exspectantem cum magna felicitate
et quiete resurrectionem corporis sui in die
generalis resurrectionis, quando judex et advocatus
noster Christus Jesus adveniet judicaturus vivos et
mortuos, et saeculum per ignem. In hunc modum

sancta illa anima de templo sancti corporis egressa,
manus, sicut erat erecta ad indicandum signum
crucis, videntibus et admirantibus cunctis qui aderant,
sic remansit. »
7.
O feminam igne divini amoris incensam, fide
robustam, spe patientissimam, charitate devotam!
o felix mulier et beata, quae talem honorem erga
Deum acquisisti, ut et diem depositionis tuae praenosceres,
et in tuo felici transitu adeo evidenter
super te claresceret signum redemptionis nostrae;
signum, inquam, in quo Deus ac Dominus noster
pius Jesus, pro salute humani generis pati dignatus
est. Fit itaque de migratione felicis animae gaudium
angelis in coelo; econtra dolor et luctus pauperibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.