PL 185, col. 539

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

Christi, viduis et orphanis, quorum mater erat in
saeculo.
1284. 8. Fama autem nuntiante circumquaque
obitum illius, abbas Sancti-Benigni Divionensis,
Gerannus nomine, vir vitae venerabilis, statim advenit,
sacrum corpus petiit, reliquias ejus thesaurum
reputans gloriosum. Impetrato ergo quod petierat,
tum pro reverentia sua, tum filiorum cooperante
benevolentia, ipse et qui cum eo erant pietatis affectu
lacrymis ubertim fluentibus, corpus sanctum,
tanquam thesaurum pretiosum, submissis cervicibus
secum reportantes, ad castrum Divionense tandem
perveniunt. Et ecce omnis populus exierat obviam
eis cum crucibus, et cereis, atque ingenti gaudio et
veneratione, sacri corporis glebam usque ad basilicam

beatissimi atque praeclarissimi martyris Benigni,
prosequentibus ibidem universis, cum magna
reverentia illam sepulturae dederunt. Post haec praedictus
abbas super sepulturam ipsius sex imagines,
in memoriam sex filiorum suorum, fabricari fecit;
sicut usque in hodiernum diem evidenter ostenduntur.
Illa vero deinceps per quinque annos apparere
consuevit filio suo Andreae, sicut narrat historia
domni Guillelmi hominis Dei. Et cum de conversione
sua tractare inciperent fratres, apparuit beato
Bernardo, dicens: « Fili Bernarde, noli timere, sed
viriliter age, et efficaciter imple quod inchoas, quia
opus Dei est. Ex hoc enim beatos vos dicent posteri.
Ego vero exspecto vos in gloriam Dei » Quo dicto
disparuit, et beatus Bernardus magis ac magis in

Dei servitio proficiebat.
Incipit prologus in secundo libro.
Pauca de virtutibus beati Bernardi, primi abbatis
Clarae-Vallis, pia intentione ad medium deducere
volumus, ut per ejus exempla possimus gaudere
cum gaudentibus, laudare Deum cum laudantibus.
In parte opusculi prima, ingressum nativitatis illius
protulimus: hic vero nonnulla miraculorum conferimus,
quae Deus per manus ejus operari dignatus
est. Sed quid nobis agendum est? Possumus omnia
comprehendere? Nequaquam; quia nobis non crederetur.
Perversi sunt filii Adam, sicut fuerunt ab
initio. Sed quid inde? Debemus propter incredulitatem
eorum silere? Non: quin potius nobis pro

posse nostro laborandum est in agro Dominico. Ex
abundantia cordis os loquitur. Nos autem quod habemus
in corde prolatione dignum, prout ad propositum
nostrum pertinet, stylo colligabimus.
Incipit liber secundus.
1.
Bonae indolis puer Bernardus, jam tamen
evoluto, ut a patribus nostris accepimus, viginti
duorum annorum spatio, eremum petens, fortissimum
monachatus propositum cum sociis a Deo sibi
datis assecutus est apud locum cui nomen Cistercium:
ubi tanta erat tunc temporis penuria temporalium,
ut vix possent habere vestes ad utendum
ordinate qui ibi convenerant. Enimvero ante adventum
ejus eo in loco habitare coeperant nonnulli viri
religiosi, sed paucissimi, quibus pius Dominus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.