PL 186, col. 648

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

peccato. Et quomodo puniantur peccata parentum
in filios. Et filius non portet iniquitatem patris. Et
omnis reus sit mortis, licet non etiam comestionis.
Et de originali singulorum.
INCIPIUNT PRAENOTATIONES TERTIAE PARTIS
. Subditur autem, cur infirma infirmis
sint permissa; ita tamen ut aliquas perciperent 8
emendationes multis vitiis remanentibus. Et cur facilia
bona mandabat, mala dissimulabat?
CAP. VIII.
Deinde autem quaeritur utrum populus
ille merito damnari an ex misericordia salvari debuit?
Tandem autem monstratur cum perditis esse
deputandum, nisi si qui paucissimi Christiana perfectione
eminebant, ut patriarchae: et cur gravissima

flagitia divina tunc dissimulabat censura.
CAP. IX.
Ostenditur etiam quod sicut prius minor
gratia minores, ita in adventu Christi major informavit
majores. Et cur nuntios praemiserit? Et quod
Dominus, misericors et justus apud antiquos fuerit.
Et cur eis gravissima erat lex operum data? Et quod
jugum Christi suave, et onus ejus leve. Et secundum
quid, lex vetus sit intolerabilis et tolerabilis? Et
cur eam ita disposuerit? et qui tantum tunc temporis
salvabantur.
CAP. X.
Supradictis adjicitur multos in illo populo
Deum colentes, pro terrenis merito periisse.
Et quod in eis erant quidam boni, sed non perfecti,
et etiam quidam perfecti, et quidam minus perfecti,
Deo serviunt non mammonae. Et quod sicut

multo nobis imputantur quae non antiquis, sic et
nostram aliam esse charitatem quam illorum. Et
quod illorum perfecti, nostram habuerint. Quaeritur
etiam cur lex vetus dicitur servitutis, nostra vero
libertatis, cum utrobique sint servi.
CAP. XI.
Ibi ostenditur quis timor a Deo processerit
et quis non? Et cur lex vetus servitutis, nostra
autem sit gratiae? Et quod tunc plerique boni,
nonnulli perfecti. Et quomodo tunc erant perfecti,
cum illam tolerarent vetustatem.
CAP. XII.
Dicitur etiam cultores sub lege, ad inferos
descendisse, et quare? et quod ibi melius aliquid,
quam hic degentes habuerint.
CAP. XIII.
Conceditur quoque Christum tandem
venisse. Et cur tunc et non prius, et quare; cum

suos aliter salvare posset? et cur legem in parte
susceperit? et quod postea honeste cum mora sepelierit.
Et quod illius temporis figurae spiritualiter
nunc implentur.
CAP. XIV.
His additur veterem et novam legem,
tria complecti; sacramenta cum promissis, et praecepta,
ut ostenditur in singulorum prosecutione: et
quod sacramenta cessare debent, et quare? et quod
cibi non sunt distinguendi, vel circumcisio tenenda.
Et quod pro legalibus sepultis majora successere
sacramenta. Et quod pro significantibus significata.
Et quae lex promiserit; et quae prophetae, et quae bonis
nunc promittuntur. Et qualiter Christus legem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.