PL 186, col. 650

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

est, unam personam trium fuisse substantiarum
vel divinitatis, animae et carnis; consuevit
tamen Augustinus, naturam divinam attendens et
humanam personam duarum dicere substantiarum.
Et quid hoc nomen Christus significet. Et quod
licet Christus creatrix substantia et creaturae duae,
id est, anima et caro, mortuus est pro nobis, non
tamen mortua est Deitas, sed humanitas; non tamen
tota, quia non anima, sed compassa. Quaeritur
ergo quod supradicta sibi velint verba; et dicitur.
CAP. XIX.
Additur etiam quare dicatur Deus
homo passus et sepultus. Et quod licet non sit periculum,
inusitatas usurpare locutiones esse vitiosum.
Et quod dum Christus erat in sepulcro et in

inferno, Deitas cum anima una subsistebat persona
et corpore, licet corpus et anima una interim non
essent persona. Et quod non sicut eadem manet
persona, idem manet nomen personae, ut subsequenter
ostenditur.
CAP. XX.
Explicitis continuatur, quando timide
et per aestimationem de articulis fidei sit loquendum.
Et quando fuerit incarnatio celebrata, et
ipsum uniri quid sit, investigatur? Quaeritur et
quomodo quarta in Trinitate inducitur persona ex
Deitate subsistens et carne et anima? et si ut
quarta Trinitas sit annumeranda, vel potius eadem
existens cum tertia una sit in Trinitate persona,
prius unius tantum; postea vero trium existens
substantiarum. Quod diligenter exquisitum, sic

esse evincitur.
CAP. XXI.
Adnectitur etiam Christum omnes
defectus 10 praeter peccatum suscepisse. Et utrum
etiam ignorantiam habuerit diligenter inquiritur, et
quod non, tandem evincitur. Et de ipsius puritate
et perspicacitate quam habuit a creatione? Quantae
sit etiam excellentiae. Quaeritur, etiamsi interemptor
defuisset, an lege mortalium moriendo decessisset?
CAP. XXII.
Quaeritur etiam unde Christus accepit
quod clauso utero exivit, quod neque ex nostro
statu habuerit, neque ex illo qui fuerat in paradiso?
Unde videtur ex statu immortalitatis hoc
mutuasse, in quo clausis januis est ingressus. Et

quod adhuc mortalis, sicut duos terrenos, tertium
coelestem habuit statum.
CAP. XXIII.
Subjungitur etiam quosdam illustres
viros ignorantiam puero Jesu ascribere. Alios autem
plenam sapientiam, qui quidem sunt praeferendi.
Auctoritates etiam quae contra videntur, ut
non contrariae exponuntur. Et quod post resurrectionem
ejus scientia vel sanctitas non est aucta
sed felicitas ascita.
CAP. XXIV.
Quaeritur autem postea utrum operibus
charitatis insistens Jesus, meritum non auxerit,
et se Deo meliorem non reddiderit? Dicitur
etiam quomodo puer fuit plenus gratia, et quomodo
tamen proficiebat sapientia, aetate et gratia.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.