PL 186, col. 651

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

Et quod a principio omnia praescivit, quae de eo
futura erant et praevoluit.
CAP. XXV.
Ostenditur similiter quod secundum
affectum bonum sive malum judicatur. Et quod
sancti in hac vita per opera charitatis semper crescunt;
sed non ita Jesus puer, qui in primis tantum
per charitatem enituit, ut in ea nihil accreverit.
Unde quaeritur quomodo Patri obediens, juxta
Apostolum meruit exaltari? Quod diligenter investigatur.
CAP. XXVI.
Cum autem constet Christum continuatione
boni operis non fuisse meliorem, sicut
nec homines vel angelos consummationem adeptos,
subditur de daemonibus quid sit sentiendum, et
quod cuipiam fortasse videtur bonorum merita angelorum

accrevisse, donec, completo fratrum numero,
compleantur simul et eorum merita. Et quod
lapsum humani generis utique malum, bonus Deus
vertit in bonum. Et quod bonus et malus angelus,
uterque quidem est consummatus, alter in bono,
alter in malo.
CAP. XXVII.
Quaeritur autem postea, quomodo
puer Jesus fuerat sapientia plenus et gratia, cum

CAP. I
. In quarta parte ostenditur quod sicut
ille homo caeteris creatis est superior, ita Deo vel
plus est inferior, cujus respectu nec etiam bonus
est dicendus.
CAP. II.
Dicitur etiam quod sicut hominem Deus

in bonitate, excedit quoque in potestate. Quod in
nonnullis ostenditur exemplis.
CAP. III.
Inducitur etiam quod objici posset, et
solvitur. Si scilicet eadem potestas Dei et hominis
non est, quia potest Deus quod non homo; quomodo
eadem est potestas Patris et Filii et Spiritus
sancti, cum Pater gignat, quod non reliquae; Filius
gignatur, quod non reliquae; Spiritus sanctus
procedat quod non reliquae personae? Et quod Christus
qui majorem potestatem habet quam homo,
non eamdem, sed diversam habet.
CAP. IV.
Ostenditur etiam nullam trium personarum
plus posse quam aliam. Et quid sit Patrem
gignere et Filium gigni. Spiritum sanctum procedere,

et quid sit esse Patrem? Et quantum sit esse
Deum habentem Filium. Et quantum sit etiam esse
Deum habentem Patrem sibi coaequalem. Et quid
inveniemus, si personas distinguere intendimus, et
quid? si personarum substantiam consideravimus?
Quaeritur etiam cum proprietas quae Dei est, personarum
quoque est, et e converso, cur aliae Deitati,
aliae quoque attribuantur Trinitati? et quod gignere
et gigni et ab utroque procedere proprietates sunt
personarum, non actiones. Earum autem secundum
opera, eadem est potestas; secundum proprietates,
aliquid potest una quod non alia; nec
tamen divisas habent potestates.
CAP. V.
Data est etiam omnis potestas homini

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.