PL 186, col. 653

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

. Quaeritur etiam si Christus haec tria
habuerit. 12 Et si omnes per charitatem dilexit,
quomodo malos dilexit, quos si poterat, a perditione
non liberavit.
CAP. XI.
Deinde disquiritur diligenter utrum et
Christus fidem habuerit? et quod loco fidei fruebatur
visione, tandem evincitur.
CAP. XII.
Ostenditur siquidem Christum etiam
in hac vita Deum sicuti est vidisse, unde animam
Christi mole carnis et peccati minime gravatam,
inter molestias carnis Deo unitam, prima stola
ornabat; secunda, scilicet corporis, propter redemptionem
ad tempus dilata.
CAP. XIII.
Monstratur etiam cur adversa tulerit

Christus? Et cur morte turpissima voluit condemnari?
Et si Judaea Dominum suum crucifigere expavisset,
quaeritur an ipse frustra homo factus
fuisset? Dicitur etiam cur a Judaeis voluit occidi?
CAP. XIV.
Quaeritur etiam utrum diabolo an Deo
se obtulerit hostiam? Et quod Patri, manifestatur,
et si quid fuerit pretium hujus hostiae. Et cur
ignominiosa tulerit et aspera, dicitur. Et qualiter
in passione se habuerit?
CAP. XV.
Postea vero passione Christi et morte
praecedentium delicta sanctorum et sequentium
esse condonata reperitur. Et quomodo et quod
passio sine fide vel fides sine passione, nihil prodest.
Et quod antiqui et moderni sancti, fide sint
salvati. Et quomodo.
CAP. XVI
. His continuatur, perfectos antiquos
non solum fuisse sanctos, sed justis nostri temporis
pares. Et plerosque plerisque majores. Et cur ad infernum
descenderint? et quomodo illis ibi fuerit?
CAP. XVII.
Subscribitur infernum tam deteriorem
esse terra quam inferiorem. Et quod tamen
antiquis sanctis ibi melius fuerit, quam hic, id
tantum anxietatis habentibus, quod visione Dei carebant.
Et cur ea caruerint? Et cur interim bona
illis non retribuerit, nec mala condonaverit, nec
punierit? Et quod ipsi nunquam ante adventum
Christi coelo fuerint digni. Nostri vero semper sunt
digni.
CAP. XVIII.
Dicitur et meritum antiquorum adventu
Christi esse impletum. Ostenditur quoque

CAP. I
. In quinta parte dicitur quod anima Christi
cum tota multitudine sanctorum ab inferis regressa,
corpus suum, die tertia ingrediens, donavit
resurrectione. Et sic factus est homo impassibilis
et immortalis. Et quantae fuerit claritatis dicitur.
Et cur propriam celans, pristinam speciem discipulis
ostenderit. Et quomodo mortalis immortalitatis, et
immortalis mortalitatis formam induerit, quaeritur.
CAP. II.
Quid etiam sit sentiendum de his quos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.