PL 186, col. 654

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

eos non tantum fuisse justos, sed et quosdam
eorum valde justos exstitisse.
CAP. XIX.
Sequitur vero quod anima Christi a
corpore separata, divinitate tamen utrique unita,
ad infernum descendit, ut inde sanctos liberaret.
Et quod ibi quidem perditi obtinent inferni novissima,
justi vero superiora.
CAP. XX.
Adjicitur etiam plures mansiones esse
in inferno. Et quod infernus juxta Isaiam est
subter, in inferioribus terrae. Unde non omnes sed
partem animarum eruit Dominus. Ad quas videntur
quidam pertinuisse, qui poenitentes hinc decesserunt,
aliquandiu tamen purgandi, de quibus
quaeritur ubi tunc fuerint?
CAP. XXI.
Deinde dicitur quod noc nomine infernus,

licet sit nomen totius, quandoque inferiorem,
et sinu Abrahae, plerumque superiorem
significari partem. Quaeritur etiam ubi purgandi
tempore fuerint antiquo?
CAP. XXII.
Ostenditur etiam quod qui hic minus
se castigant, postmodum purgatoriis deputantur.
Qui ubi sunt quaeritur et quandiu ibi morentur!
CAP. XXIII.
Ibi etiam reperitur peracta poenitentia
purgatas coelo donari, et non resurrectionem
exspectare, evidentissimis rationibus evincitur. Et
quod magnum chaos erat 13 inter bonos et malos
juxta verba Abrahae. Unde videtur quod purgandi
extra sinum Abrahae ab Adam usque ad Christum,

sunt commorati.
CAP. XXIV.
Auditur etiam quod sicut inferioribus
inferni quies disconvenit, sic superioribus afflictio
dissentit. Et quod tertius purgandis locus, ibi facile
non reperitur. Quaeritur ergo utrum sicut in terra
boni et mali loco permisti, meritis discreti, sic et
in inferno habitaverint.
CAP. XXV.
Quaeritur etiam quando Christus ad
inferos descendens, suos eduxit; de nondum purgatis
quid fecit. Quod et per mortem Christi sunt
reconciliati. Et quando reconciliatio coepit, dicitur.
CAP. XXVI.
Praemissis conjungitur inventos in
inferno purgandos secum Christum abduxisse. Et
quo monstratur, et etiam quousque pervenerit. Et
extractis suis, dispicitur quibus usibus necessariam
superiorem reliquerit partem.
INCIPIUNT PRAENOTATIONES QUINTAE PARTIS.

Christus secum ab inferis eduxit. Et quid illi potius
videantur etiam fuisse dicitur.
CAP. III.
Quadraginta etiam diebus Christum discipulis
crebro apparentem sub coelo moratum esse,
cum spoliis inferi. Et quid etiam tunc de eis fecerit
dicitur. Et quod ipse nonnisi completo quadragenario
conscendisse, nec nisi in die judicii descensurus
creditur. Et quomodo iterum sanctis appareat,
dicitur: et sanctis hominibus.
CAP. IV.
Christum quoque ad dexteram Dei sedentem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.