PL 186, col. 655
Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne
Spiritum sanctum discipulis subjungitur
misisse. Et quid sit ipsum mittere. Et quod tota
Trinitas, ut quibusdam placet, vel Pater et Filius,
quod videtur melius, Spiritum sanctum miserit:
tertia enim persona tantum missa fuit. Et quomodo
illa species circa Spiritum sanctum se habuerit. Et
quid sit ejus venire, et inhabitare. Quaeritur etiam
Spiritu sancto in specie columbae super Dominum,
in igne super discipulos apparente, an utrumque
quod videbatur vere erat.
CAP. V.
Quod autem non fuerit columba, sed
species columbae, quae super Dominum apparuit,
subditur; et similiter, quod illae igneae linguae non
fuerint verae; sed aereae, quae (ut columba et homo qui
apparendo cernitur) in aerem peracto officio rediere.
Quaeritur etiam quomodo qui apparet, verus homo
esse possit, et cur in columba, et in igneis linguis
Spiritus apparuerit, dicitur.
CAP. VI.
Deinde quos vita commendabat, doctrina
illustrabat, merito aliis praedicasse dicitur. Et quod
Judaeis primitus, et quare et cur tandem ad gentes
sint conversi. Et quod tandem praedicatione Heliae
et Enoch, omnis Israel salvus fiet, et quae sit intentio
praedicationis, et origo religionis
CAP. VII.
Fidem autem quam largiri potest, Deus 14
absque sermone, raro, aliquando tamen, ipsum
hoc facere, ut paulo post subditur. Et quod quae sunt
necessaria omnibus, singulis sunt divisa. Et quare:
et quod non pro meritis suis, vel parentum fides datur;
Dei enim donum est, ne quis inde glorietur.
Et quod ipsa non ex operibus nata, pariat opera,
quae ante ipsam nihil sunt. Et quod nullus propter
genus vel meritum suum, vel parentum, eligitur vel
salvatur, sed gratiam tantum.
CAP. VIII.
Unde quaeritur cur parentes pro filiis,
imo tota Ecclesia pro convertendis orat. Quod diligentius
discussum aperitur.
CAP. IX.
Filios etiam in dolorem parentum misere
torqueri, aut in jucunditatem gloriose magnificari,
dicitur, et quare. Et quod fides licet et salus
ex gratia oriantur, tamen fides vitaeque correctio,
proprie gratiae; salus vere, meritis ascribitur.
CAP. X.
Cum autem ex fide justitia, ex justitia
vero beatitudo procedat, quaeritur; nisi quis renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, quomodo non intrabit
in regnum coelorum? Et quod sicut Abraham
prius ex fide justificatus, post circumcisionem in signum
acceperit, sic et nos baptismum.
CAP. XI.
Fidem etiam charitati mistam, necessario
tamen commissa deflere, et deflenda cavere,
quantum amat subditur, ac per hoc remissionem
peccatorum impetrare: quantae siquidem efficaciae
sit fides, dispicitur.
CAP. XII.
Asseritur etiam non baptismum, sed Spiritum,
scilicet per fidem, comitari justitiam et salutem.
Et quod ex martyrio est salus, absque baptismo.
Sed, si dicitur martyres in sanguine baptizari,
quaeritur, quid si in igne vel alia absque sanguine
violentia moriantur. Et quod sicut vice baptismi est