PL 186, col. 658

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

confessionem secundum esse refugium. Et
quod sicut ore, ita peccatum debet evomi corde. Et
qualiter, ostenditur. Et quid erit de confitente et non
poenitenti, vel etiam de peccato gaudente. Et quis
vere gemat. Et quis gemitus ante Deum sordeat. Et
quod vere poenitens, nullum post se debet retinere
peccatum.
CAP. XXXI.
Dicitur etiam cum Deus condonat,
non partim, sed penitus peccata remittere. Et quod
cui timor poenitentiam generat, malus est: vir enim
bonus plus horret culpam quam gehennam. Et quod
qui dat timorem unde poenitentia, dabit etiam amorem
ut sit dignus venia. Et quod absque charitate
et poenitentia nihil est, et opera. Et quod dum iniquitas
diligitur, praemium non habetur. Et qualiter

debeat attendi, quae sint bona, et quae mala.
CAP. XXXII.
Ostenditur etiam quod licet quandoque
videantur bona nocere et mala prodesse, nunquam
tamen sic esse. Et quod sola charitas virum
in bonitate creat, caeteris virtutibus natura virtutem
accumulantibus. Et quibus vitiis interim carere
non possit. Et quid contra ea remediat
CAP. XXXIII.
Subditur autem deinceps de concupiscentia
post baptismum derelicta. Et venialibus et
eorum reatu. Et venia. Et eorum ortu. Et invincibilium.
Et quomodo increscant. Et erga mentem et
corpus se habent. Et quod in singulis peccatis quiddam
est invincibile, quiddam veniale. Et habitu
mentis in primo motu. Et de deliberatione. Et qualis
quislibet sit, dum dubius deliberat. Et quod non

semper praebetur assensus. Nam bonus affectus
tolerat invitus. Et quod qui pravo motui favet, licet
dissentiat actioni, malus est. Quem si statim repressisset,
victor exstitisset, tantum confusionis habiturus,
quam mollius se habet. Et quid erit ab
amore vitii, et voluntate peccandi, se abstinenti. Et
quid sit consensus?
CAP. XXXIV.
Dicitur etiam de bonis mortuis, et
malis mortuis, et efficacia bonae arboris et malae. Et
quod neutra alterius usurpat fructus.
CAP. XXXV.
Quaeritur autem hic, quae bona hic
et quae in futuro valeant. Et quae non sunt bona. Et
quando sit malum opus. Et quando nec bonum nec
malum dicitur. Et utrum prosint vere mortua bona.
CAP. XXXVI
. Dicitur etiam quae bona remunerationis,
et quae sint munera. Et quem locum tenent
merita. Et quod meritum est Dei donum. Et quandoque
praemium.
CAP. XXXVII.
Adnectitur justum cadere. Et unde
sit quis justus. Et quomodo charitatem habens cadat.
Et quomodo charitas tunc sit fons, cui non
communicat alienus. Et 17 quomodo charitas nunquam
excidat.
CAP. XXXVIII.
Quem etiam providentia judicat
alienum, judicium quandoque probare, subditur.
Et quomodo sit intelligendum, Charitas nunquam
excidit. Et qualis sit terrena charitas, qualis maturitatem
nacta. Et qualem gradum perfecta videatur
hic mereri.
CAP. XXXIX

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.