PL 186, col. 659

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

. Perfecta etiam charitas inter quos
reperiatur, ostenditur, nisi et ipsa cadat, non tamen
excidat. Et quod cum fugit, radicem relinquit,
unde peccator redeat. Et quod non est alienus. Licet
enim titubet, non corruit. Et utrum damnaretur,
si interim moreretur. Et de ejus merito.
CAP. XL.
Subditur de peccatis damnabilibus. Et
quod quaedam eorum sunt in mente tantum. Et quod
consensus majoris est culpae, quam negligentia. Et
quae negligentia redarguatur. Et cujus opus plus
accusatur. Et quando sit mors in domo, in porta,
in tumulo.
CAP. XLI.
Quomodo etiam negligentia mors sit,

CAP. I
. In sexta parte scribitur, alteram esse
considerationem ante baptismum, alteram post:
ante, ut in fomite peccati. Et quomodo post imputatur.
Et quid efficiat virtus baptismi.
CAP. II.
Bina se nobis bona vel mala inferre adjicitur.
Et quomodo. Et cur ipsa dominatur unum
et alterum. Et utrum sit culpabilius prava voluntas,
an ejus effectus. Et de ignorantia quae reatum non
trahit. Et quod homines et bestiae eadem plerumque
committunt. His criminalia, illis naturalia. Et quomodo
et de illis quos natura sensu privavit.
CAP. III.
Quaeritur etiam sicut hominibus, brutis
nihil imputatur, utrum minus imputetur minus peritis.
Et de ignorantia nostra, et ejus effectu. Et de
simpliciori turba. Et de eo quod Dominus ait:
Omni cui multum est, multum ab eo quaeretur.
CAP. IV.
Dicitur etiam Judaeos non excusari, eo
quod in Christum non credunt. Et utrum gentiles
excusentur. Et an Deo displiceant.
CAP. V.
Adjicitur etiam ignorantiam ex culpa
defensione carere. Et quid ipsius et oblivionis sit
causa. Et quid comitentur. Et quando veniant. Et
quando abeant. Et utra ignorantia magis sit rea, an
ex alieno, an ex proprio vitio procedens. Et de ignorantia
gentium et Christianorum. Et utrum gentes
ex nescienter gestis debeant accusari. Et de imperitia
ex actuali culpa et originali et mole carnis
procedente.
CAP. VI.
Dicitur, postea, unde proveniat ignorantia. 18
Et unde aggravetur. Et quod differenrentia

est inter haereditarium et proprium, et etiam
inter propria. Et de haereditatis infirmitate et complexionis
corruptione, et animi dissolutione.
CAP. VII.
Deinde diversi casus interponuntur, ut
ostendatur homo judicandus, non secundum operis
eventum, sed secundum mentis propositum. Et
primo de parentibus opere filii interfectis.
CAP. VIII.
Secundo de servo, vocante domino
cultro interfecto.
CAP. IX.
Tertio de filio a matre nutrici commisso,
et inopinato infortunio mortuo.
CAP. X.
Quarto de marito ancilla ab uxore supposita
nescienter fruente
CAP. XI

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.