PL 187, col. 1755

Concordia discordantium canonum (Gratianus), J. P. Migne

manibus fit, Christi passio, mors, crucifixio, non
rei veritate, sed significante mysterio: sic sacramentum
fidei, quod baptismus intelligitur, fides
est.
C. XLIX. Quot modis caro Christi intelligatur.
Hieronymus in epist. ad Ephes. ad cap. 1.
Dupliciter intelligitur caro Christi et sanguis:
vel spiritalis illa atque divina, de qua ipse ait: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus,
et: Nisi manducaveritis carnem meam, et
biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam aeternam;
vel caro, quae crucifixa est, et sanguis,
qui militis effusus est lancea.
C. L. De eodem.
Item Ambrosius ad c. 11, primae ad Corinthios ,
Quia morte Domini liberati sumus, hujus rei memores
in edendo et potando carnem et sanguinem,
quae pro nobis oblata sunt, significamus.
C. LI. Quomodo Christus sit immolatus semel, et
quomodo quotidie immoletur.
Item Augustinus in Psalmum XXI.
XVII. Pars. Semel Christus mortuus est, justus
pro injustis, et scimus, et certum habemus, et spe
immobili retinemus, quia Christus resurgens a mortuis
jam non moritur, *et* mors illi ultra non dominabitur.
Verba ista Apostoli sunt; tamen, ne
obliviscamini, quod factum est semel in memoria
nostra omni anno fit. Quoties Pascha celebratur,
numquid toties Christus moritur? sed tamen
anniversaria recordatio *quasi* repraesentat quod

olim factum est, et sic nos facit moveri, tanquam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.