PL 188, col. 1094

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

solum periculis ex gentibus, sed et periculis ex genere
et periculis ex falsis fratribus possum gloriari [(II Cor. XI)] .
Sed falsae fraternitatis nota solis imputetur illis,
qui viscera pietatis non habentes fratris errantem
bovem aut asinum ad ipsum non solum non reducunt,
sed etiam furto subripere moliuntur; qui
fratri a latronibus vulnerato ac semivivo relicto
non solum non subveniunt [(Luc. X)] , sed vulnus supra
vulnus infligunt; et qui, quod sibi fieri nolunt,
aliis inferunt, dum eorum filios ac discipulos ab his,
sub quibus salvari poterant, magistris abstrahere
ac sibi attrahere moliuntur, tanquam apud solos
eos Christus sit, tanquam regnum Dei ab eis processerit,
aut in eos solos pervenerit. Ita ut pene

dici audiamus, sicut quondam haeresium temporibus
dictum est: Ecce hic Christus, aut ecce illic [(Matth. XXIV)]
.
Sed ire nolumus neque sectabimur. Non enim
ita pauper vel tam durus est Christus, ut solos de
labore manuum viventes monachos suos habeat;
ut pellicea veste carentium frigore mortifero delectetur
vel multitudine lanearum tunicarum servos
suos cupiat usque ad succumbendum onerari, aut
vermibus multiplicatis morderi praecipiat, quae sunt
omnia ad non parcendum corpori interita in ipso
usu. Sed in domo Dei mansiones multae sunt, et novit Dominus qui sunt ejus
[(II Tim. II)]
; et discedat
ab iniquitate, qui nominat nomen Domini. Et
religio munda et immaculata haec est: Visitare infirmos,
pupillos, ac viduas in tribulatione eorum,
et immaculatum se custodire ab hoc saeculo
[(Jac. I)]
.
In his profecto aliisque verae religionis cultibus ac
pietatis exercitiis in quantum nobiscum sunt, sive
praecedant, sive comitentur, aut praecedentes subsequantur,
domini ac fratres nostri monachi, cujuscunque
coloris utantur vestibus, vere Domini ac
fratres sunt nostri; nosque omnes hos diligimus
qui inter eos sapiunt et suos fratres ac domesticos
recognoscunt, et sicut in coelo cherubim et seraphim,
sic in terris una nobiscum consone et unisone
Sanctus, Sanctus, Sanctus cantantes, Deum
Sabaoth socia exsultatione concelebrant.
Nec vero invidemus iis sub nomine seraphim sex

alarum volatum, dum tamen et ipsi ordinem canonicum
sub nomine cherubim secum in socia exsultatione
patiantur. Alioquin, ut taceam de cherubim
et seraphim, sed nec inter angelorum sortem
censeri possunt. Non enim superbientium et de sua
superlativa sanctitate in aliorum derogantiam gloriantium
ac superlativum Sanctus sanctorum,
Sanctissimus cantantium, sicque unanimem Ecclesiae
concentum perturbantium; sed parvulorum et
humilium est regnum coelorum, in quo, qui major

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.