PL 188, col. 1095
De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne
effici voluerit, opus est ut omnium minimus, ut
omnium minister efficiatur. Jam vero quandoquidem
gloriari oportet, licet non expediat, glorietur et
ordo canonicus, glorietur autem non in se, sed in
Domino, dicatque in quo quis audet in insipientia,
audeo et ego; sectatores paupertatis Christi sunt,
et ego; aemulatores apostolicae perfectionis sunt,
et ego; professores et observatores communis ac
coenobitalis vitae sunt, et ego.
CAPUT IV. De gloria tribulationis.
Ministri Christi sunt, et ego; ut minus, sed sapiens
dicam, plus ego. In laboribus multis, in carceribus
abundantius, in plagis supra modum, in
mortibus frequenter. A Judaeis simul et gentibus
multoties scorpionibus et taureis, plumbatis et flagris
attrectatus sum millies: virgis caesus sum multoties,
lapidatus saepius, naufragium feci, multoties
ignibus traditus, multoties aquis immersus, multoties
bestiis expositus, centies in eculeo sublevatus,
centies in catasta extensus, saepe ferreos pectines
passus, non semel in craticula assatus, millies
gladio animadversus sum. In itineribus saepe periculis
fluminum, periculis latronum, periculis ex genere,
periculis ex gentibus, periculis in civitate,
periculis in solitudine, periculis in mari, periculis
in falsis fratribus. In labore, aerumna, in vigiliis
multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore
et nuditate [(II Cor. VI)] . Praeter illa quae extrinsecus
sunt, instantia mea quotidiana sollicitudo
omnium ecclesiarum. In quibus omnibus laboribus,
periculis, anxietatibus et passionibus, qualiter
in sacerdotibus ac levitis aliisque Christi de mea
professione confessoribus ac martyribus tempore
persecutionis exstiterit, constat.
CAPUT V. Monachi in solitudine progeniti.
Nam dum persecutionis tempore solitudinem peteret,
necessitate in voluntatem conversa, sic demum
ordo monasticus progenitus invaluit. Ut autem
se sacerdotis et confessoris filium agnoverit,
cur itaque filius quantumcunque strenuus ac nobilis
se super parentis verticem, virtutem, dignitatem
et nobilitatem extollat? Aut quomodo unum
omnes patrem invocamus Deum? Omnes autem nos
fratres sumus, sumus nos duo, ego videlicet ordo
canonicus ac monasticus, tanquam duo fratres
uterini veri Jacob filii, de quibus idem patriarcha
Jacob ad decem filios suos: Vos scitis, ait, quod
duos filios genuerit mihi uxor mea. Egressus est
unus, et dixistis: Bestia devoravit eum, et adhuc usque
non comparet. Si tuleritis etiam istum Benjamin,
et aliquid ei in via contigerit adversi, deducetis canos
meos cum dolore ad inferos [(Gen. XLIV)]
.
Simus nos, inquam, duo ordines, tanquam isti
duo patriarchae Jacob filii, fratres uterini ex una
nobili matre Rachele ambo progeniti, visendae veritatis
et sectandae pietatis ambo studiosi. Simque
ego canonicus ordo, ut jam dictum est, major natu
Joseph sacerdotalis dignitatis, et Ecclesiastici regiminis
Domino accrescens; sit vero junior ordo