PL 188, col. 1096
De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne
monasticus Benjamin, qui a matre filius doloris a
patre vero filius dextrae vocatus [(Gen. XXXV)] . Siquidem
eum mater Ecclesia in dolore passionis
suae, ut superius dictum est, ac mortis amorem solitudinis
et necessitatem in voluntatem convertit. A
patre autem in filium dextrae utpote aeternorum bonorum
haeres dilectus deputatus est, Nam ego major
horum filiorum Joseph, ordo videlicet canonicus
a fratribus in Aegyptum venditus tempore persecutionis
carceres sustinui, cum etiam ferrum
multimodae passionis animam meam simul et carnem
pertransivit, donec verbo meo usque ad praefinitam
a Deo testificationem perveniente, mundus
sub jugo fidei adductus est.
CAPUT VI. Canonici cum Joseph in Aegypto nutriti.
Tempore autem Silvestri papae et Constantini
principis per ipsum pium principem Ecclesiis Dei
pace reddita, in jam dicto papa et in clero mirifice
etiam apud homines sublimato, non solum de
carcere velut alter Josephus eductus sum, insuper
in curru Pharaonis consedi, dominusque Aegypti ac
princeps orbis terrarum, rectorque regnorum effectus
sum. Hoc nempe in ipso Silvestro papa pene
historialiter et seeundum litteram completum est,
cum ei imperator in urbe Roma super equum imperialem
sedenti per medium civitatis servatoris
officium exhibuit.
CAPUT VII. De persecutione haeresium.
Sed tempore haeresium quis infirmabatur? et
ego non infirmabar? quis scandalizabatur et ego
non urebar? [(II Cor. XI.)] Cum interim me Joseph
veri Jacob et Rachelis primogenitum fera pessima
devoravit. Etenim et tunc in meo Hilario et Athanasio
aliisque illius temporis episcopis, sacerdotibus
et ministris in exsiliis actus sum, et innocens
in lacum missus sum. Sed mortuo, in ipsa discessione
impio rege Constantio ac de medio sublato
Apostata Juliano, vero Antichristo, qui etiam
sine manu contritus, ac Spiritu oris Dei interfectus
est, iterum miserunt reges, et absolverunt me,
principes populorum et dimiserunt me. Quo etiam
in tempore per meos archimandritas Hilarium, Augustinum,
Ambrosium ac caeteros meae scholae didascalos
tanta spiritualium frugum abundantia in
horreis Aegypti, in armariis Ecclesiae, de gentibus
congregatae, posita est, ut nunc etiam in hujus
temporis famem et inopiam repellendam sufficiat.
Verum, ut ait quidam:
Nihil omni parte beatum.
(HORAT.
Nam, ut dictum est, Ecclesiis Dei pace simul et
abundantia divitiarum cum gloria dignitatum reddita,
rursum saecularis pompa et hujus mundi vanitas
devoravit me ordinem canonicum, Rachelis,
ut dictum est, primogenitum, ut jure pater coelestis
super me lamentando dicere possit: Fera pessima
devoravit filium meum Joseph [(Gen. XXXVII)]
. Cum
interim refrigescente charitate et abundante iniquitate
etiam Benjamin, id est ordo monasticus patri