PL 188, col. 1097
De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne
absentatus in hujus mundi Aegyptum peregrinus
proficiscitur patrisque Jacob dolor augetur.
Sed ecce nostro tempore Dei nutu florescente
canonico ordine nuntiatur patri meo, vero Jacob,
quod filius ejus vivat Joseph, et ipse quasi de gravi
sommo evigilans, dicit: Si adhuc filius meus Joseph
vivit, sufficit mihi: vadam et videbo eum antequam
moriar [(Gen. XLV)]
. Quod est dicere: Si videro
viventem meum ordinem canonicum, quodammodo
in posteritate mea moriturus non sum.
Sed etiam nunc reviviscens et florens, quanta ab
impiis regibus pro defensione libertatis ecclesiasticae
ego canonicus ordo in hoc fine saeculorum sustinuerim,
non est facile paucis evolvere.
CAPUT VIII. De persecutionibus canonicis.
Siquidem in commotione schismatis in meo Erlebaldo
Mediolanensi, mortis atrocitatem, in Gregorio
septimo et Urbano pontificibus persecutionem
sustinui; in Paschali papa ejusque clero, Manegoldo
quoque Luctenbactense aliisque quamplurimis
captivatus et carceratus sum; in Eppone meo
Salzburgensi luminibus orbatus sum; in fratribus
Pataviensibus de ecclesia Sancti Nicolai aliisque
multis persecutiones passus sum. Insuper etiam
usque ad horrorem videntium in quibusdam de praenominata
domo virgis caesus sum, cum velut in
tempore Mathathiae Machabaei quisque meorum inquinationes
excommunicationis refugiens, qua temporis
illius principes detinebantur, vix in publico
apparere potuit, quod non statim ab omnibus quasi
monstrum proclamaretur abominandum.
Attamen ille pusillus grex meus, sic confidentiam
regnaturae veritatis non amisit; sed coram regibus
et principibus veritatem confitens sermones
Christi non erubuit. Unde etiam Pater coelestis ipsum
non erubescet. Sed etiam in illa tempestate
frater meus monasticus ordo quieti suae consulens
vel inter sui se silentii claustrum continuit; vel,
quod erat deterius, etiam iniquitati consensit, cum
ego canonicus ordo in meis filiis usque ad mortem
privatim ac publice agonizarem. Quis enim etiam
tunc scandalizabatur, et ego non infirmabar? [(II
Cor. XI.)] Si gloriari opus, non expedit quidem, veniam
autem ad visiones et revelationes Dei. Scio
quosdam institutionis meae adhuc in carne viventes
non laneis, sed lineis tunicis et camiseis utentes,
ac, ne sit eorum notabilis habitus, caventes, neque
vestibus, sed moribus placere affectantes, qui
inter jejuniorum ac lectionum et orationum studia
ac caetera spiritualium exercitationum commercia
crebrius ac diutius odores paradisiacos naribus
hauserunt, nonnunquam coelestium hymnodiarum
sonos mellifluae dulcedinis plenos; extra carnis
sensum rapti, auditu divinissimo audierint: et
quod inter amoris Dei ac laudum cantica nonnunquam
verbi Dei oscula intus in anima perceperint,
quorum venter super sensibili attactu spiritalis
sponsi, ad opus eos spiritale suscitantis, saepius