PL 188, col. 1124

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

vel districtioris religionis obtentu, ex claustro
audeat sine praepositi totiusque congregationis
permissione discedere, discedentem vero, et nullus
abbatum, nullus monachorum, nullus episcoporum
sine communium litterarum cautione suscipiat, auctoritate
Dei et nostra interdicimus. » Item alibi:
« Reprehensibilem et ecclesiastica emendatione dignum
apud aliquos canonicos inolevisse comperimus
usum, eo quod contra morem ecclesiasticum cucullas,
quibus solis monachis utendum est, induant, cum
utique illorum habitum penitus usurpare non debeant,
a quorum proposito usus nulla auctoritate
approbatur, sed potius ab his, qui sanum sapiunt,
merito reprehenditur, et repudiatur, oportet, ut
abhinc, ne fiat penitus inhibitum sit. » Item:

« Evidenti auctoritate liquet canonicam institutionem
caeteris praestare institutionibus, ideoque necesse
est, qui hujus professionis censentur nomine, procurare,
qualiter in semetipsis eamdem institutionem
vita et moribus exornent potius quam dehonestent.
Quoniam qui tantae auctoritatis institutione pollent,
et se aliis imitabiles praebere debent, verendum est
ne si, quod absit! a proposito exorbitaverint, regno
Dei indigni fiant. » Item ex Eduensi concilio:
« Nullus abbatum aut monachorum praesumat canonicum
regularem suscipere, vel monachum facere,
quandiu invenerit claustrum sui ordinis, ubi
salvari possit. »
Proinde, frater amande, conservi enim Dei sumus

ambo, velim scire et a te doceri qua ratione, quave
auctoritate velis eum, qui bonus est clericus fieri
monachum, cum profecto bonae vitae clericus una
cum apostolorum principe, et cum tota illa primitiva
et sancta societate bene et audacter secure dicat: Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus
te, quid ergo erit nobis?
[(Matth. XIX.)]
Quid si
vendidit omnia, et dedit pauperibus, et jam nudus
sequitur Christum? Quid si jam bajulat crucem
suam, et ad omnem persecutionem paratus Christum
imitatur, et ejus apostolos? Quid si nihil
dixerit vel fecerit proprium in hoc mundo, nisi forte
peccatum? Quid si jam renuntiavit omnibus, quae
possidet, et verba vitae audiens et disciplinam justitiae
apprehendens verum et perfectum Christi se

fecit discipulum? Si, inquam, bonus clericus (de
bono enim clerico loquor) haec, quae scripsi, et alia
nihilominus Evangelii mandata perfecerit, nonne is
ipse sedebit cum duodecim judicantibus duodecim
tribus Israel? [(ibid.)] Nonne ipse Christus Salvator,
et perfectae salutis dator faciet illum discumbere
inter discipulos, et transiens ministrabit illis? Ubi
sum ego, inquit, illic et minister meus erit [(Joan. XII)]
.
Dic ergo, si potes, nunquid alicubi Deus fidelis promisit
monacho, quod nisi fiat monachus, daturum
se, negaverit clerico? Ego sane nec in evangelicis
promissionibus, nec alicubi in toto divinae Scripturae
pelago me hoc legisse recolo, nec ab aliquibus,
qui hoc legerint, me audivisse reminiscor. Quamobrem
liceat, obsecro te, unicuique licentia tua,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.