PL 188, col. 1125

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

manere in vocatione, qua vocatus est, et ne praesumas
ordinem ecclesiasticum ad exemplar eorum,
quae visa sunt in monte divinitus institutum, sub
obtentu religionis disturbare; magis autem pacem,
cum omnibus, qui in domo Dei sunt, cum omni humilitate,
et Christiana societate sectare, ne dum
occasione tua vel cujuslibet alterius religio religionem
altrinsecus judicat, juxta verba Evangelii domus
supra domum cadat, et perniciosum in Ecclesia
Dei scandalum fiat. Sed fortasse dicis, saepe te vidisse,
saepe etiam audiisse, plerumque insuper legisse,
quod aliqui clericorum ad monasticum ordinem
et habitum transierint, et e regione versa vice
aliqui monachorum in clericatum assumpti sint.
Fateor, dilectissime mi, et ego talia vidi, et audivi,

et facta legi, sed non solum quid factum sit, sed
qualiter quoque factum sit, vel in Ecclesia Dei
quotidie fiat, diligenter considerandum est. Si enim
clericus, antequam transit ad monasterium, hoc
factum est vel etiam toleratum est, solummodo
discretione permissionis, non antem lege vel regula
ecclesiasticae institutionis: cum interdum ille, aut
vero necessarius, aut inutilis, aut ecclesiasticae disciplinae
et canonicae obedientiae superbus contemptor,
aut saecularis vitae lubricus sectator, et protervus
praevaricator, aut etiam damnosus forte sibi
et aliis fuerit in Ecclesia, quales etiam in concilio
Toletano quinto, can. 49, non prohibentur fieri
monachi.
Qualiter vero juxta districtam et antiquam ecclesiasticae
institutionis normam, clericum aliquem sit
necesse fieri monachum, tam multa sanctorum
exempla docent, ubi inveniuntur clerici criminosi et
infames ecclesiastica censura a sacris ordinibus degradati,
sive etiam suspensi ad plangenda deinceps
peccata sua in monasterium retrusi, ac per hoc liquido
constat, et nulli sanum cerebrum habenti
dubium est quin canonicorum ordo sublimior sit in
Ecclesia quam monachorum, cum criminosi ab isto
tanquam rei projiciantur, et in illum tanquam damnati,
et inviti moerentes et flentes ad poenam et ad
poenitentiam retrudantur. Quis autem adeo demens,
ut nunquam dixerit se vidisse quod monachi criminosi
et infames (nam et ex illis filii tenebrarum

nasci possunt) a monastico ordine, tanquam a superiore
projicerentur, et in canonicum ordinem
tanquam inferiorem et abjecti reciperentur? Eapropter,
quando quilibet clericus canonica professione
obstrictus, et sponsione proprii oris ad crucem
obedientiae obligatus, alligatus, quid enim mihi
de vagis et solutis ac acephalis clericis? nam in
circuitu impii ambulant [(Psal. XI)] , si, inquam, ut
saepe dixi, bonus clericus aliqua levitate, ut fieri
potest, ductus, fugiens arctam viam, quae ducit ad
patriam [(Matth. VII)] , monasterium petierit, et monachum
se fieri postulaverit, plane dico, patenter dico,
et si quis est, qui hoc ignorat, cum nullum arbitrer,
securus doceo, non est suscipiendus, sed ad
suum praesepe, unde vagus et profugus, rupto fune

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.