PL 188, col. 1126

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

obedientiae aberraverat, libere remittendus, si autem
sive per ignorantiam, quia non omnium est
scientia, sive praesumptionem, quod pejus est,
et usurpationem susceptus, et monachus factus fuerit,
cum sanctis Romanis pontificibus in Ecclesia
et cum Ecclesia apertissime dico, et fidenter clamo,
eum esse revocandum et secundum tenorem a sanctis
Patribus, qui hoc fieri vetuerunt, praescriptum
in priorem ordinem, quem stulta et superstitiosa
devotione deseruerat, restituendum. Econtra vero
si monachus suae religionis propositum inviolabiliter
tenuerit; si sub Regula beati Benedicti obedienter
militaverit; si crebris lectionibus in sensu divinae
Scripturae exercitatus utilem se Ecclesiae Dei praebuerit,
exemplo beati Gregorii magni theologi clero

vel Ecclesia vocante ad sacerdotium, vel etiam ad
pontificatum etiam utiliter promoveri potest, ut os,
quod humiliter clauserat prius, in medio Ecclesiae
deinceps utiliter aperiat, et ut bonus homo de bono
thesauro proferat bonum [(Matth. XII)] . Verumtamen,
quotiescunque fit, juxta praecedentium Patrum ordinationem
fieri debet, ita videlicet, ut habitum
monasticum nequaquam abjiciat, sed absconditum
ferat canonica instructus doctrina, stolam et orarium
semper superindutum habeat, canticum graduum,
quod ante de tribulatione clamans ad Dominum
lugubriter decantabat, deinceps deponet, et
ab octonario Beati immaculati [(Psal. CXVIII)]
, jam
in veram octavam transiens cum clericis divinis officiis

assuefiat, et exerceat, et per omnia tam habitu
quam officio sese jam clericum factum esse in manifesto
regulariter ostendat, absconsa quidem
subtus et intus nigra veste ob moerorem humanae
conditionis, seu infirmitatis et mortalitatis; ostensa
vero foris, et apparente semper linea et alba veste,
propter novitatem vitae et candorem resurrectionis,
quam nimirum tanto ardentius populo Dei de caetero
debet praedicare, quanto verius constat, illum
hoc, ut praeficeretur, bonis operibus prae caeteris
meruisse.
Proin jam nunc in medium veniat ille noster et
vester Hieronymus, noster quidem presbyter,
vester autem monachus vere non alta sapiens, sed
humilibus consentiens [(Rom. XII)] , nequaquam tertiae

linguae, qui nunc temporis apud plerosque in
detractionem sibilat sectator, sed trium linguarum
eruditissimus indagator; veniat, inquam, in medium,
et quid de clericis, quidve de monachis sentiendum
dictaverit, in commune proferat, et volumen
mihi, et tibi et omnibus universaliter legendum
sine verecundia expandat. Sic enim scribit ad
Heliodorum: « Absit, ut quidquam sinistri de his loquar,
qui apostolico gradui succedentes, Christi
corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam
Christiani sumus; qui claves regni coelorum habentes,
quodammodo ante judicii diem judicant,
qui sponsam Domini sobria castitate conservant!
Sed alia, ut ante perstrinxi, monachi causa est, alia
clerici; clerici oves pascunt, ego pascor; illi de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.