PL 188, col. 1140

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P · Dialogi (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

judicia sumamus, sollicite caventes et orantes ne
tentet nos Satanas, cui resistendum est in fide [(I
Petr. V)] , non in contentione: nam Deus superbis
resistit, humilibus autem dat gratiam [(Jac. IV)]
. In
omnibus ergo, quae vel mea parvitas, vel tua dictat
fraternitas, semper mansura, semper integra,
semper inconvulsa, semper intacta, semper rata,
semper sana, semper firma superemineat charitas.
Amen.

probando; hoc autem quod nostrum, quia
nostrum et non suum erat, omnino improbando.
Inter quae maxime, sicut dixistis, de processione
Spiritus sancti disputavit, quem Graeci quidem a
Patre tantum, Latini vero a Patre et Filio procedere
credunt et dicunt; et [de] ritu sacrificii in
altari, quod Latini quidem in azymo, Graeci vero
in fermentato celebrant, nec non de quibusdam
aliis satis argumentose in quaestionem positis.
Unde, quoniam ego aliquando Magni Lotharii
Romanorum imperatoris augusti legatus fui in Constantinopolim,
et ibidem aliquam moram faciens,
multas super hujusmodi doctrina et ritu collationes
et quaestiones, modo in privatis, modo in publicis,
tam Latinorum quam Graecorum conventibus habui,

placuit sanctitati vestrae et praecipiendo rogare,
et rogando praecipere, quatenus ea quae vel
ego ibi dixerim, vel ab illis dicta audierim et exceperim,
in unum colligerem, et quasi Ἀντικειμενῶν,
id est librum contrapositorum, sub dialogo conscriberem,
quatenus universa quae vel ab eis super
his dicuntur, vel quae eis rationabiliter opponuntur,
providentiae vestrae tanto liberiori judicio examinanda
subjacerent, quanto verius ea discretioni

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.