PL 188, col. 1139

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P · Dialogi (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

intrabimus: ubi liber singulorum aperietur, ut
cognoscamus, sicut et cogniti sumus; ubi facie
ad faciem Regem in decore suo semper vide
bimus [(I Cor. XIII)] , et semper videndo, semper videre
desiderabimus: ibi scientia sine errore, ibi memoria
sine oblivione. Interim autem quandiu peregrinamur
a Domino [(II Cor. V)] , sive scribimus, sive
aliquid dicimus, sive invicem commonemur, aut
commonemus, sive aliquid facimus, omnia in nomine
Domini faciamus [(I Cor. X)] ; nec in alterutrum

EUGENIO domino, ac semper intuendo et amplectendo,
beatissimo sacrosanctae Romanae Ecclesiae
papae, ANSELMUS pauper Christi, Havelbergensis
Ecclesiae insufficiens episcopus, obedientiam absolutam
in Domino.
Cum in praesentia beatitudinis vestrae essem mense
Martio apud urbem Tusculanam, inter multa quae
sanctitati vestrae mecum conferre placuit, dixistis
mihi quod quidam episcopus legationem Constantinopolitani
imperatoris et epistolam Graecis apicibus
conscriptam perferens, ad sedem apostolicam
nuper venerit. Dixistis etiam quod idem episcopus
Graecorum litteris plurimum instructus, et decenti
sermonum facundia ornatus et confisus, multa de
doctrina et ecclesiastico Graecorum ritu proposuit,

quae doctrinae Romanae Ecclesiae minime concordant,
et a ritu ejus valde discrepant. Et ipse
quidem nonnullis auctoritatibus sanctarum Scripturarum
ad suum sensum violenter retortis, universa
in quibus Graeci a Latinis discordant tanquam recta
visus est affirmare; ea vero, in quibus Latini a
Graecis discrepant, tanquam non recta visus est
infirmare: illud nimirum quod suum erat, quia
suum erat, non quia verum erat, per omnem modum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.