PL 188, col. 1138

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

compulit, legendi tibi dabit otium, et legendo
prolixitate tollet taedium. Restat ergo ut beatorum
monachorum sancta conquiescat humilitas, et
quia Deus omnia conclusit sub peccato, ut omnium
misereatur, nec tamen est qui interdum se abscondat
a calore ejus [(Psal. XVIII)]
, imperfectum nostrum
omnes deploremus, et quia nescit homo utrum odio
vel amore dignus sit [(Eccle. IX)]
, sub potenti manu
Dei humiliemur [(I Petr. V)] , et dum tempus habemus [(Galat. VI)]
,
praeoccupemus faciem ejus in confessione [(Psal. XCIV)]
,
sollicite caventes, ne de ordine
sic inordinate contendamus, ut de omni beatorum
ordine merito corruamus, et in elationem prolapsi,
et in fratrum aemulationem per Satanam circumventi
et abducti, frustra Christiani simus: hoc

scientes, quod, sicut in illa, quae in coelis Ecclesia,
diversi sunt ordines beatorum spirituum, ita in hac
quae adhuc in terris est, diversi sunt ordines fidelium;
et sicut inibi non corruerunt, nisi elati et invidi,
ita in locum illorum non sunt ascensuri, nisi
humiles et charitatem habentes.
Tu igitur, frater in Christo dilectissime, cum
tuis poenitentibus et peccata sua, et totius populi
lugentibus, ingredere in petram, abscondere in fossa
humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis
ejus, cum surrexerit percutere terram, jejuniis,
orationibus, vigiliis, lacrymis, et jugi meditatione
cor tuum exercendo, et spiritum tuum scopando,
Dominum Jesum consolatorem omnium gementium
fiducialiter precare, et pedes humanitatis interim

supplex amplectere ac tene, donec misereaturtui, qui
miseretur omnium, et nihil odit eorum, quae fecit dissimulans peccata hominum propter poenitentiam [(Sap. XI)]
.
Ego autem cum fratribus meis pauperibus
Christi, minimus servorum Dei, qualecunque vasculum
in templo Domini, ultimus eorum qui serviunt
tabernaculo foederis, pro viribus meis arcam
testamenti cum caeteris sacerdotibus Dei portabo,
cum ministrantibus fideliter ministrabo, populum
Christianum ad terram promissionis properantem,
ad expugnandas carnales concupiscentias, et ad debellandas
spiritualis nequitiae turmas tubis divinae
Scripturae humiliter excitabo, donec, victis hostibus,
muri Jericho corruant, donec Hethaeus et Amorrhaeus,

et Chananaeus, Pherezaeus, et Evaeus, Gergesaeus,
et Jebusaeus divino gladio intereant, donec
Madian, et Sisara, et Jabin, et Oreb, et Zeb, et Zebee,
et Salmana divina percussione cadant [(Psal.
LXXXII)] , donec, superatis Philisthaeis et omnibus caeteris
adversariis, omnes in coelestem Jerusalem,
quae sursum est, quam secundum tribus suas ad
confitendum nomini Domini [(Psal. CXLI)] cum gaudio
ascendamus, et in templo pacifici Salomonis diem
solemnem in candensis [(Psal. CXVII)]
, sive in frequentationibus
constituamus; ubi vas electionis, et
quae vasa in honorem, non in contumaciam facta
suum officium habebant; ubi cessantibus jam exemplaribus
verorum deposito velamine cum pontifice
magno semel non exituri Sancta sanctorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.