PL 188, col. 1268

De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne

ut qui habet, idem haberi quoque perhibeatur.
At hoc aliud non indicat, quam quod est
uxori cum viro contubernium. Ita perspicuum est
celebratissimos hujus verbi significatus intra quinarium
consistere. At notari fortasse possunt alii,
sed solertiae vestigantium relinquendi sunt. De sex
initiis ad hanc finem dixisse contenti sumus; qui
caetera desiderant, ad librum qui Analytica inscribitur
remittendi sunt.
Aliqua recipere plus et minus uno trium modorum
putatur; quidam intensionem et remissionem
constare dicunt et incremento subjectorum et decremento;
quidam ex incremento rerum et decremento,
quae capiuntur et continentur in subjectis,
alii causas faciunt utrumque. De sententiis tribus

quaenam sit verissima, disceptabimus. Illud scire
oportet prima et secunda eversis continuo eversum
iri tertiam, quae duarum societate coalescit. Primum
crementa subjectorum et decrementa facere,
quo res aliqua cum discrimine pluris vel minoris
dicatur tueri nullo modo possumus; alioquin futurum
est ut hominem affirmantibus, vel animal, vel
substantiam hujusmodi recipere plus et minus, occurri
non possit. Utique si de subjectorum crementis
et decrementis intentionem et remissionem existere
fateamur, idem equus et augeri potest et minui,
proindeque vel major vel minor quam lapis esse
perhibebitur, cui tamen nunquam vel auctio vel
minutio contigerit. Mons quoque major alio monte

dicitur, quorum neuter utique nec increscit, nec
decrescit. Item unio candidior equo dicitur, alterum
pedem candido; atqui dubium non est quin equum
unio magnitudine non superet. Itaque stabit haec
complexio, vel unionem equo candidiorem esse per
magnitudinem unionis et parvitatem equi, vel temere
jactari unionem equo candidiorem esse, vel
nihil omnino capere plus et minus ex magnitudine
subjectorum et parvitate cremento decrementoque.
At nec primum, nec secundum est; relinquitur ergo
tertium, nihil esse omnino quod capiat plus et minus
ex incremento subjectorum et decremento.
Sed nec secunda quoque opinio defenditur, quae
credit intensionem et remissionem constare per
magnitudinem et parvitatem earum rerum quae capiuntur

et continentur in subjectis. Si enim ex
magnitudine candoris aliud alio candidius esse posset,
tunc et homo et equus unione candidiores perhiberentur;
ipsum enim candoris aequor et amplitudo
major in homine et equo quam in unione est.
Deinde ac plus et minus ex subjectorum modo non
constant, ut probavimus ex accidentium modo qui
constabunt. Modus enim ejus quod recipitur intra
modum subjecti sui constat et arcetur, neque potest
ultra porrigi, nam suus cujusque modi terminus atque
limes fere ipsum corpus est. Magnum autem atque
parvum appellatione modi veniunt. Quare parvitas,
ut ita dicam, attendi non potest ultra quam
corpus ipsum parvum, propterea quantum in strato
demitur, tantumdem modo quoque deperit. Ex iis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.