PL 188, col. 1269

De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne

apparet discrimina pluris et minoris neque per
subjecti, neque per accidentis incrementum et decrementum
existere. Quod si hoc profecto nec per
utrumque junctum, proinde ratio nobis alia prodenda
quamobrem et intendi aliqua et remitti posse
videantur. Haec autem sunt ea quibus ipsum adventitiae
alicujus formae nomen habere contingit, non
ex subjecti magnitudine, sed ex eo quod vel propiora
sunt illi formae cujus nomen sortita sunt, vel
longius submota, ut plus dicatur, quod ad rationem
vocabuli accesserit; minus, quod recesserit. Exempli
gratia candidum absolute dicitur in quo purus
candor insit; quo quidque affectum albo propius ad
hanc nominis vim accessit eo candidius esse dicitur.
At parvum et exiguum comparatione sola constant.

Quidquid enim collatum ad alia staturae modo
vincitur, hoc parvum et exiguum vocamus. Quidquid
ergo utcunque superatur amplitudine continuo
parvius atque brevius decernitur; similiter hoc in
caeteris. Sed quaeritur unde fiat ut haec recipiant
plus et minus, substantia non recipiant? An vocabula
substantiis imposita non hiant, sed res in fine
semper et ut ita dixerim in fastigio constitutas indicant?
Ultra quod nulla procedere potest. Sunt et
accidentia quae non capiunt plus et minus, ut quandrangulum,
triangulum et similia. Contingit hoc
vel eo quod in substantia describenda repraesentantur,
nam et corpus ipsum, et quantitatem utrumque
triangulum vocamus, vel eo quod substantiae modo
semper in fine sunt ultra quem progredi non possunt,

id quod in superpositivis quoque cernitur.
Candidissimus enim et nigerrimus liberi discriminibus
pluris et minoris videntur, propterea quod
potiti summa sunt et termino, quem transgredi
prodeundo non possunt. Ex eo enim quod potest
esse, non sequitur quod non potest esse. Proinde si
puncta omnia jungantur, amplitudo nulla cogitur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.