PL 188, col. 1270
De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne
quod puncta punctis addita cumulo nihil adferunt.
Simplex ortus et simplex occasus agitur non accessu
vel digressu corpusculorum insecabilium,
quas atomos appellant, sed eo quod aer, verbi gratia,
totus in aliud totum commeat atque transit.
Duas enim res subjectum habet omne: materiam et
formam. Quoties haec mutantur ambo, tunc proprie
simplex ortus et simplex occasus agitur, quanquam
ortus ignis etiamnum simplicior est quam terrae.
Ignis enim rationem quasi formae continet, terra
propior est materiae. At cum musicus vir quasi occidere
sive corrumpi dicitur, et immusicus quasi
oriri sive gigni, subjectum manet ipsum homo. Alioqum
si qualitates hae non forent, musicum dico et
immusicum, sed substantiae, tunc et ortus eorum et
occasus plane simplex futurus esset. At qualitates
hominis et affectiones quaedam sunt, non substantiae,
ita fit ut tam ortus quam occasus hominis musici
et immusici, non ortus et occasus absolute, sed
quidam quasi ortus sive genitus, et quidam quasi
occasus sive interitus esse videantur, quandoquidem
musicum vel immusicum affectiones, ut dixi, sunt
hominis et superstitis et manentis. Nec hujusmodi
mutatio vel genitus vel interitus appellanda est,
sed alteratio duntaxat. Materia sane ipsa proprie
genitus et interitus subjectum est. At quare is qui
docetur, in eo simpliciter effici sive gigni non dicitur,
sed doctus effici sive doctus gigni dicitur? An
explicatum est, in volumine quod Praedicamenta
inscribitur, alia significare hoc aliquid et substantiam,
alia quantitatem, alia qualitatem? Ergo quaecunque
substantiam non significant, haec simpliciter
nec occidere, nec oriri perhibebuntur, sed quadamtenus.
Accidentia tamen sunt nonnulla quae substantiis
ex natura cujusque sua competunt, ut impetus
ad inferna terrae, ad superna ignis.