PL 188, col. 612

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

majoris mihi videtur esse ponderis, quam si ferrem
super me Montem Sancti Michaelis. Et quia pretiosis
et acutis utebar calcaribus, ut festinarem ad
effundendum sanguinem, jure sarcinam in talis bajulo
enormem; qua intolerabiliter gravatus, nulli
hominum exprimere valeo poenae quantitatem. Haec
indesinenter meditari mortales deberent, et timere,
imo cavere, ne pro reatibus suis tam dira luerent.
Plura mihi non licet tecum, frater, fari, quia miserabile
agmen festinanter cogor prosequi. Obsecro,
memento mei, precibusque piis et eleemosynis succurre
mihi. Nam a Pascha Florum usque ad unum
annum spero salvari, et clementia Creatoris ab
omnibus tormentis liberari. Tu vero sollicitus esto
de te, vitamque tuam prudenter corrige, quae pluribus

vitiis sordescit, scitoque quod diuturna non
erit. Ad praesens sile. Res, quas nunc ex insperato
vidisti et audisti, silentio comprime, et usque ad
tres dies nemini praesumas enarrare. »
His dictis, miles festinus abscessit. Presbyter autem
tota septimana graviter aegrotavit. Deinde postquam
invalescere coepit, Lexovium adiit, Gisleberto
episcopo cuncta ex ordine recitavit et ab eo medicamenta
sibimet necessaria impetravit. Postmodum
fere XV annis vegetus vixit, et haec quae scripto tradidi,
aliaque plurima, quae oblivione abolita sunt,
ab ore ipsius audivi, et faciem ejus horrendi militis
tactu laesam prospexi.
Haec ad aedificationem legentium scripsi, ut in
bonis consolidentur justi, et a malis resipiscant perversi.

Amodo incoeptam repeto materiam.
XVIII. Pactiones inter Guillelmum regem et Robertum ducem initae.--Episcopatus Lexoviensis negotia.--Rogerus abbas Uticensis.
Anno ab Incarnatione Domini 1091, indictione
XIV, mense Januario, Guillelmus Rufus, rex Anglorum,
cum magna classe in Normanniam transfretavit,
et Rodbertus dux, audito regis adventu, statim
obsidionem Curceii reliquit, et Rodbertus de Belesmo
cum suis complicibus aufugit. Rex autem in Neustria
usque ad Augustum permansit, et dissidentes
qui eidem acquiescere voluerunt, regali auctoritate
pacavit. Henricus vero, quia ingentes querelas contra
utrumque fratrem promebat, partemque de ampla

possessione magnifici patris sui requirebat, sed,
eorum tenacitate nimium perdurante, nil impetrabat,
aggregatis Britonibus et Normannis, Constantiam
et Abrincas, aliaque oppida munivit, et ad resistendum
totis nisibus insurrexit. Verum Hugo,
Cestrensis comes, aliique fautores, ejus paupertatem
perpendentes, et amplas opes terribilemque potentiam
Guillelmi regis metuentes, egregium Clitonem
in bellico angore deseruerunt, et municipia sua regi
tradiderunt.
In medio igitur Quadragesimae, Guillelmus rex et
Rodbertus dux montem S. Michaelis obsederunt, ibique
Henricum fratrem suum incluserunt, et fere XV
diebus eum cum suis aquae penuria maxime coercuerunt.
Porro callidus juvenis, dum sic a fratribus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.